Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.4.11

Quidquid tamen sit de hoc, si solum ponantur plures species angelorum quam rerum materialium et non ponantur plures angeli in eadem specie, non oportet dicere quod angeli sunt in numero multum excessiuo, quia nec species rerum sunt in tam excessiuo numero, sicut de angelis dicitur Dan.1 7, ut dictum est in argumento, et in Iob2 25: Numquid est numerus militum eius? Et propter hoc forte dicimus: sunt eiusdem speciei uel saltem plures ex eis. Non enim uidetur omnino congrua ciuilitas differentium secundum speciem. Pluralitas autem talis, que est differentium secundum numerum totaliter est ex beneplacito producentis, qui tot producit, quot producere uoluit, cuius uoluntatem scriptura nobis exprimit in locis preallegatis.


  1. Dan. 7] cf. Dan., 7,10 ↩︎

  2. Iob … numerus militum eius] Iob, 25,3 ↩︎

B.II.3.2.11

Quidquid tamen sit de hoc, si solum ponantur plures species angelorum quam rerum corporalium et non ponantur plures angeli in una specie, non oportet dicere quod angeli essent in numero multum excessiuo, quia nec species rerum corporalium sunt in tam excessiuo numero, sicut de angelis dicitur Dan.1 7, ut dictum est in argumento, et in Iob2 25: Numquid est numerus militum eius? Et propter hoc multitudo angelorum qualis exprimitur per scripturam tenenda est fide potius quam aliqua ratione.


  1. Dan. 7] cf. Dan., 7,10 ↩︎

  2. Iob … numerus militum eius] Iob, 25,3 ↩︎

C.II.3.4.11

Quicquid sit tamen de hoc, si solum ponantur species angelorum plures quam rerum materialium et non ponantur plures angeli in eadem specie, non oportet dicere quod angeli sunt in numero multum excessiuo, quia non sunt species rerum in tam excessiuo numero, sicut de angelis dicitur Dan. 7, ut dictum est in argumento, et in Iob 25: Numquid est numerus militum eius? Et propter hoc forte sunt omnes eiusdem speciei, uel saltem plures ex eis. Non enim uidetur omnino congrua ciuilitas differentium secundum speciem. Pluralitas autem talis, que est differentium secundum numerum totaliter est ex beneplacito producentis, qui tot produxit, quot producere uoluit, cuius uoluntatem scriptura nobis exprimit in locis preallegatis.