Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.31.1.5

Secundus modus talis est. Relationum quedam sunt similium nominum, sicut ille que fundantur super unum ut idem, simile et equale; quedam uero sunt dissimilium nominum, et hee sunt in triplici differentia, quia quedam fundantur super numerum, ut duplum, subduplum, quedam super actionem et passionem, ut Pater et Filius; quedam autem referuntur ut mensura et mensuratum. Et hee relationes dissimilium nominum proportionabiliter se habent ad illas que sunt similium nominum, et econuerso, ita quod sicut sunt duo modi reales relationum dissimilium nominum, scilicet illarum que fundantur super numerum et illarum que fundantur super actionem et passionem, tertius autem modus est relationum secundum rationem, scilicet mensure ad mensurabile, sic in relationibus similium nominum duo sunt modi reales, in creaturis dumtaxat, scilicet equalitas et similitudo, tertius autem est secundum rationem, scilicet ydemptitas. Tunc dicunt ISTI ulterius quod sicut quantitas et qualitas in diuinis transeunt in substantiam, sic relationes fundate super quantitatem et qualitatem, ut equalitas et similitudo, transeunt in relationem fundatam super substantiam, que est ydemptitas; cum igitur ydemptitas semper sit relatio rationis, oportet quod equalitas et similitudo, ut sunt in diuinis, quia sic transeunt in ydemptitatem, sint relationes rationis tantum.

C.I.31.1.4

Responsio. Hic est triplex modus dicendi concors in conclusione hac, quod equalitas in diuinis est solum relatio rationis, set differens in modo probandi. Primus modus talis est: relationum quedam sunt similium nominum, sicut ille que fundantur super unum pro idem ‘simile’ et ‘equale’; quedam dissimilium, et hee sunt in triplici differentia, quia quedam fundantur super numerum, ut ‘duplum’, ‘subduplum’, quedam super actionem et passionem, ut ‘pater’ et ‘filius’, quedam autem referuntur ut mensura et mensuratum, et hee relationes dissimilium nominum proportionabiliter se habent ad illas que sunt similium nominum et econuerso, ita quod sicut sunt duo modi reales relationum dissimilium nominum, scilicet illarum que fundantur super numerum et illarum que fundantur super actionem et passionem, tertius autem modus relationum est secundum rationem, scilicet mensure ad mensurabile, sic in relationibus similium nominum duo modi sunt reales, in creaturis duntaxat, scilicet equalitas et similitudo, tertius autem est secundum rationem, scilicet identitas. Tunc dicunt ISTI ulterius quod sicut qualitas et quantitas in diuinis transeunt in substantiam, sic relationes fundate super quantitatem, ut equalitas, et super quantitatem, ut similitudo, transeunt in relationem fundatam [in] super substantiam que est identitas; cum ergo identitatis semper sit relatio secundum rationem, oportet quod equalitas et similitudo, ut sunt in diuinis, quia sic transeunt in identitatem, sunt relationes rationis tantum.