Display to small
Rotate your device or try a larger display
Circa primum queritur utrum angelus sit compositus ex materia et forma. Et uidetur quod sic, ⟨quia ⟩ in habentibus ordinem posterius supponit prius; set compositio materie cum forma prior est compositione subiecti cum accidente, quia prima dat esse simpliciter, secunda dat esse secundum quid; cum igitur in angelis sit compositio subiecti ad accidens, uidetur quod in eis sit compositio materie ad formam, que ab alia supponitur tamquam prior.
Circa distinctionem istam primo queritur utrum angelus sit compositus ex materia et forma. Arguitur quod sic, quia substantia1 diuiditur in materiam, formam et compositum; set angelus non est materia, quia esset solum in potentia, nec forma, cum illa sit altera pars compositi; ergo est compositus.
-
substantia … ergo est compositus] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., II, 3, 1, 2 (29a): «Secundum PHILOSOPHVM libro II De generatione substantia tribus modis dicitur, id est, materia, forma, et compositum; angelus est substantia, non materia, nec forma; ergo compositum» • • • Thom., Super Sent., II, 3, 1, 1, arg. 1 (85) • • • ps.-Henr. de Gand., Quaest., 5 (62,104-108) • • • Aeg. Rom., Quodl., I, 8, arg. 1 (17b): «Ad primum sic procedabatur. Ostendabatur quidem substantiam angelicam compositam esse ex materia et forma, quia, ut dicebatur BOETHIVS in commentario super Predicamenta distinguit triplicem substantiam, materiam, et formam, et compositum, et ait quod relictis extremis agat de medio; sed cum ipse agat de substantia, que est medium genus, sequitur quod substantia que est genus uel ipsum predicamentum, si quid compositum ex materia et forma; materia ergo et forma erunt principia se extendentia ad totum genus uel ad totum predicamentum, quod est substantia. Quidquid ergo est in predicamento substantie partecipabit ista principia et erit quid compositum ex materia et forma; sed intelligentia est in predicamento substantie; ergo etc.» • • • Boeth., In Cat. Arist., I (184A-B) ↩︎
Quantum ad primum queritur utrum angeli sint compositi ex materia et forma. Et arguitur quod sic, quia substantia diuiditur in materiam et formam et compositum, sed angelus non est materia, quia esset solum potentia, nec forma, cum illa sit altera pars compositi; ergo est compositus.