Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad secundum dicendum quod maior est falsa; nichil enim prohibet habitum principiorum esse speculatiuum, habitum uero conclusionum esse practicum pro eo quod principia que secundum se sunt solum nobis speculatiua practice applicantur ad conclusiones tamquam regula operis; uerbi gratia quod regnante tali astro uel constellatione mare sit tempestuosum, pure est speculabile a nobis et pertinet pure ad habitum speculatiuum, puta ad astrologiam, et tamen nauigatiua hoc principium applicat practice ad opus sic: non expedit nauigare mari existente tempestuoso, set regnante tali astro uel constellatione mare est tempestuosum, ergo tunc non expedit nauigare. Similiter in proposito nostro: licet fides articulorum principalium sit de pure speculabilibus a nobis, tamen practice 1 applicantur ad opus meritorium tamquam directiua operis meritorii, ut ostensum fuit prius; propter quod licet fides sit habitus speculatiuus, tamen theologia que articulos fidei applicat ad opus meritorium est practica, sicut scientia naturalis, que est habitus principiorum medicine, est speculatiua et tamen medicina est practica. De theologia uero que est fidei defensiua et declaratiua conceditur quod sit speculatiua.
-
practice … directiua operis meritorii] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (77,303-307) ↩︎
Ad secundum dicendum quod fides accepta secundum suam totam latitudinem, et prout est idem cum theologia primo modo dicta, est habitus practicus, quia non est principaliter ut cognoscamus, set ut boni fiamus; unde tota uel principalis necessitas fidei est ut cognito fine nostro dirigantur opera nostra ad consequendum finem. Propter quod beatus IACOBVS Canonice
sue 2° dicit fidem sine operibus otiosam; otiosum enim est quod non attingit finem ad quem ordinatur; ergo fides ordinatur ad hoc ut per opera meritoria ac salutaria consequamur nostram salutem; et sic est habitus practicus. Si autem arctaretur precise ad fidem articulorum principalium, sic esset habitus speculatiuus et theologia declarans ac defendens ea est speculatiua, quia ut sic consistit in speculatione et declaratione seu defensione ueritatis articulorum. Set quia in theologia primo modo et tertio modo sumpta articuli applicantur practice ad conclusiones ibidem deductas, ideo theologia sic assumpta est practica. Et est simile: quod regnante tali astro uel constellatione mare sit tempestuosum, pure est speculabile a nobis; et hoc pertinet ad habitum pure speculatiuum, ut puta ad astronomiam, et tamen nauigatiua hoc principium applicat ad opus sic: non expedit nauigare mari existente tempestuoso, set regnante tali astro uel constellatione mare est tempetuosum, ergo tunc non expedit nauigare; unde nauigatiua non est speculatiua. Similiter in proposito nostro: licet fides articulorum principalium sit de pure speculabilibus a nobis, tamen practice applicantur ad opus meritorium tanquam directiua operis meritorii, ut ostensum fuit prius; propter quod licet fides articulorum sit habitus speculatiuus, tamen theologia que articulos fidei applicat ad opus meritorium est practica.