Display to small
Rotate your device or try a larger display
In contrarium arguitur: illud 1 est subiectum in theologia nostra quod est subiectum in theologia beatorum, quia scientia nostra et beatorum non uidentur differre ex parte obiecti, set modi cognoscendi, ut innuit APOSTOLVS Cor.
13: Videmus 2 nunc per speculum et in enigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; set in scientia beatorum subiectum uel obiectum est Deus et sub ratione absoluta; ergo et in nostra.
In contrarium arguitur: illud est subiectum in theologia nostra quod est subiectum in theologia sanctorum, quia scientia nostra et beatorum non uidentur differre ex parte obiecti, set modi cognoscendi, ut innuit APOSTOLUS I Ad Cor.
13°: Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum; set in scientia beatorum subiectum uel obiectum est Deus et sub ratione absoluta; ergo et in nostra.