Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. Eorum que predicantur de aliquo quedam dicuntur absolute, quedam relatiue. Dicendum est igitur quod nichil absolute dictum predicatur de Deo ex tempore, secundo quod aliquid dictum relatiue potest dici de Deo ex tempore. Primum patet sic: omne quod dicitur de Deo absolute dicitur de eo essentialiter, sicut homo de Sorte uel animal de homine (cuius ratio est quia omnia predicata diuina uertuntur in substantiam excepta relatione secundum omnes DOCTORES); set predicatum essentiale semper dicitur de re et, ut dicatur sine calumpnia, saltem re existente; ergo omnia absoluta dicta de Deo semper et ab eterno dicuntur de eo; ergo non ex tempore solum, ut nunc loquimur.
Item nullum absolutum potest de nouo aduenire alicui sine eius mutatione; set Deo repugnat omnis mutatio; ergo nichil absolutum potest aduenire Deo de nouo seu ex tempore. Minor de se patet. Probatio maioris per PHILOSOPHVM V Phisicorum
, qui attribuit solis relationibus quod possint alicui aduenire de nouo nulla mutatione facta in ipso; quod etiam forte ueritatem habet solum in relationibus rationis uel in quibusdam denominationibus relatiuis, ut postea patebit; absoluta ergo nullo modo adueniunt alicui de nouo nisi per mutationem factam in ipso; mutatio autem non potest Deo conuenire; ergo etc. Et sic patet primum.
Responsio. Eorum que predicantur de aliquo quedam dicuntur absolute, quedam relatiue. Dicendum est ergo quod nichil absolute dictum predicatur de Deo ex tempore, set aliqua que relatiue dicuntur predicantur de Deo ex tempore. Primum patet sic: omne quod dicitur de Deo absolute dicitur de Deo essentialiter, sicut ‘homo’ de Sorte et ‘animal’ de homine. Cuius ratio est quia predicata omnia diuina uertuntur in substantiam excepta relatione secundum omnes DOCTORES; set predicatum essentiale semper dicitur de re, et ut dicatur sine calumnia, saltem re existente; ergo omnia absoluta dicta de Deo semper et ab eterno dicuntur de eo; ergo non ex tempore solum nunc loquimur. Item nullum absolutum potest de nouo aduenire alicui sine eius mutatione; set Deo repugnat omnis mutatio; ergo nichil absolutum potest Deo conuenire de nouo siue ex tempore. Minor patet de se. Probatio maioris per PHILOSOPHVM V Phisicorum
, qui attribuit solum relationibus quod possint alicui aduenire de nouo nulla facta mutatione in ipso; absoluto ergo nullo modo adueniunt alicui de nouo nisi per mutationem factam in ipso; mutatio autem non potest conuenire Deo; ergo etc. Et sic patet primum.