Display to small
Rotate your device or try a larger display
Nunc uidendum est de potentiis cognitiuis, ut sunt sensus et intellectus, utrum differant realiter ab essentia anime. Et dicunt QVIDAM quod non. Quorum rationes precipue tacte sunt in arguendo, scilicet in 1 secundo et tertio argumento. Declarant 2 autem hanc positionem per modum istum. Supponunt ISTI primo quod forma substantialis potest esse immediatum principium alicuius operationis; tenent enim opinionem que prius fuit posita de potentiis uegetatiuis. Secundo supponunt quod quanto forma est eleuatior, tanto potentia eius est eleuatior, et hoc quia potentia correspondet forme. Tertio supponunt quod ea que sunt diuisim in inferioribus possunt esse unite in superioribus; uidemus enim quod in generatione animarum uegetatiua tamquam infima dat solum unicum esse uite, scilicet esse uegetatiuum, sensitiua autem tamquam perfectior dat duplex esse uite, set unite, scilicet esse uegetatiuum et esse sensitiuum, que sunt unum esse in animali, sicut anima uegetatiua et sensitiua sunt una essentia, intellectiua uero tamquam perfectissima dat triplex esse, unite tamen, scilicet esse uegetatiuum, sensitiuum et intellectiuum per rationem eandem.
-
in … et tertio argumento] cf. Dur., Super Sent., I, 3, 3 (165,15-166,32) ↩︎
-
Declarant … [par. 15] suum propositum sic] cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.2, 2, 1, resp. (52b-53a): "Respondeo quod potentiae anime non sunt accidentia nec addunt aliquam rem absolutam super animae essentiam: sed tantummodo respectus ad actus et obiecta. Quod autem non sint accidenti a patet. dicit enim Philosophus 2. de anima: quod si oculus esset animal anima eius esset visus: et vocat ibi visum potentiam visiuam quod veritatem non haberet si potentia visiua esset accidens, quia nullum accidens posset esse anima alicuius animalis. Item Augustinus 9 de trinitate. c. 4. probat ex intentione quod potentiae animae non sunt accidentia, loquens de istis potentiis sub nomine notitiae et amoris. Item substantia aliquod accidens potest recipere non mediante aliquo accidente inquantum ipsa est passiua: aliter enim esset procedere in infinitum. Item aliquid potest agere non mediante aliquo accidente inquantum ipsa est actiua: ergo et substantia ipsius anime similiter. Sed passio que competit animae inquantum est natura intellectualis, passiua, est speciem intelligibilem recipere, ergo ipsa potest recipere per seipsam non mediante aliquo accidente, actio etiam que maxime competit animae inquantum est natura intellectualis actiua, speciem intelligibilem a phantasmatibus abstrahere vel se ad actum intelligendi mouere et velle, ergo hic potest per seipsam non mediante aliquo accidente alio, quam intelligi specie de qua constat quod non est animae potentia: restat ergo quod potentia animae, per quam speciem intelligibilem potest recipere, et per quam speciem intelligibilem potest a phantasmatibus abstrahere: et per quam se potest ad actum intelligendi mouere, et potentia per quam potest velle, non sunt accidentia ipsius anime."; • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 4, 1 (33vb-35rb); • • • Veuthey, Alexandre d’Alexandrie (75-83) ↩︎
Et circa hoc duo sunt modi dicendi. Vnus est quod potentie anime non dicunt aliquid absolutum additum super essentiam anime. Principaliores autem rationes huius opinionis tacte sunt in arguendo ad questionem. Declarant autem hanc positionem per modum istum. Supponunt primo quod forma substantialis potest esse immediatum principium alicuius operationis; tenent enim primam opinionem que posita fuit de potentiis uegetatiuis. Secundo supponunt quod quanto forma est eleuatior, tanto potentia est eleuatior, et hoc quia potentia correspondet forme. Tertio supponunt quod ea que sunt diuisa in inferioribus possunt esse unita in superioribus; uidemus enim quod in generatione animarum uegetatiua tanquam infima dat solum unicum esse scilicet uegetatiuum, sensitiua autem tanquam perfectior dat duplex esse uite, set unite, scilicet uegetatiuum et esse sensitiuum que sunt unum esse in animali, sicut anima sensitiua et uegetatiua sunt una essentia, intellectiua uero tanquam perfectissima dat triplex esse uite, unite tamen, scilicet esse uegetatiuum, sensitiuum et intellectiuum per eandem rationem.