Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo sic. Subiectum in generatione potest dici fieri hoc uel tale sicut in alteratione, que est generatio secundum quid, ut cum aqua calefit, aqua potest dici fieri calida, licet non dicatur absolute fieri. Similiter in generatione simpliciter materia potest dici fieri formata, licet non possit dici fieri simpliciter et absolute; set in generatione diuina essentia non potest dici fieri cum quacumque additione secundum quodcumque adueniens absolutum uel relatum; non absolutum, quia nullum tale est in diuinis adueniens essentie; nec relatum, quia essentia non dicitur fieri relata; ergo essentia nullo modo est subiectum in generatione diuina.
Item subiectum in generatione dici potest fieri hoc uel tale sicut in alteratione, que est generatio secundum quid, ut cum aqua calefit, aqua potest dici fieri calida, licet non possit dici fieri absolute et simplititer. Similiter in generatione simpliciter materia potest dici fieri formata, licet non possit dici fieri simpliciter et absolute; set in generatione diuina essentia non potest dici fieri esse cum quacunque additione secundum quodcunque adueniens absolutum uel relatum non absolutum, quia nullum tale est in diuinis adueniens essentie nec relatum, quia essentia non dicitur fieri relata; ergo essentia nullo modo est subiectum in generatione diuina.