Display to small
Rotate your device or try a larger display
A.II.1.1.1
Circa creationem primo queritur utrum sit possibilis.
B.II.1.1.1
Circa secundum librum Sententiarum queritur primo utrum Deus potuerit aliquid creare ab eterno. Et uidetur quod non, quia quod non est possibile absolute, non est possibile ab eterno; set creatio non est possibilis; ergo etc.
C.II.1.1.1
Circa principium secundi libri Sententiarum, queritur primo de tribus in generali. Primum est de possibilitate creationis. Secundum est de eius communicabilitate. Tertium est de actione et de intentione creantis. Adhuc circa primum queruntur tria. Primum est de possibilitate creationis absolute. Secundum utrum creatura habens esse permanens potuerit ab eterno produci. Tertium utrum aliquid successiuum puta motus potuerit esse ab eterno, uel aliqua creatura sub motu.