Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quantum ad secundum dicendum quod partes 1 uestigii non addunt super rem aliquid faciens compositionem. Quod patet primo ex eorum communitate sic: que sunt communia omni enti nichil addunt super ens; set partes uestigii sunt communes omni enti cum in omnibus inueniatur uestigium; ergo nichil addunt super ens; set ens nichil additum dicit super quamlibet rem; ergo nec partes uestigii. Minor iam patet, set maior declaratur, quia preter 2 ens nichil est; et ideo que conueniunt enti secundum quod ens, qualia sunt illa que omni enti conueniunt, nichil possunt addere super ens; exemplum de uno quod conuertitur cum ente et de consimilibus.
-
partes … aliquid faciens compositionem] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 2, ad 2 (103); I, 3, 2, 3, sol. et ad 3 (104-105); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, resp. (46a): "Quantum ad tertium sciendum quod ista tria inquantum sunt partes vestigii super creaturam, in qua non sunt, non addunt rem aliquam absolutam. ipsa enim essentia creata seipsa limitata est: ita quod ille ablatiuus non importat habitudinem cause efficientis: sed habitudinem per modum cause formalis ita quod limitatio create essentie super ipsam creatam essentiam non addit nisi relationem ad causam efficientem: et sua pulchritudo relationem ad causam exemplarem: et eius ordo relationem ad causam finalem. aliter enim esset modus modi: pulchritudo pulchritudinis: ordo ordinis in infinitum: aut non reperiretur in qualibet creatura vestigium dei. Et sic patet solutio ad questionem secundam." ↩︎
-
preter … ens nichil est] cf. Arist., Metaph., I, 5, 986b28-29 ↩︎
Quantum ad secundum dicendum quod partes uestigii non addunt super rem aliquid faciens compositionem. Quod patet primo ex earum communitate sic. Que sunt per se communia omni enti nichil addunt super ens; set partes uestigii sunt communes omni enti cum in omnibus inueniatur uestigium; ergo nichil addunt super ens; set ens nichil addit super quamlibet rem; ergo nec partes uestigii. Minor iam patet. Maior declaratur, quia preter ens nichil est. Et ideo que conueniunt enti secundum quod ens, qualia sunt illa que omni enti conueniunt, nichil possunt addere super ens; exemplum de uno, quod conuertitur cum ente, et de consimilibus.