Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ratio 1 autem EORVM nec colorem habet; cum enim dicitur quod practicum et speculatiuum pertinent ad intellectum, affectiuum autem ad uoluntatem, ergo quod est affectiuum non est speculatiuum nec practicum, non ualet: primo, quia directe est contra EOS, quia theologia et omnis scientia est habitus intellectus, set affectiuum non pertinet ad intellectum, set ad uoluntatem, ergo nec theologia nec aliqua scientia potest dici affectiua, cuius contrarium IPSI dicunt; secundo, quia omnis 2 moralis scientia ordinatur finaliter ad hoc ut boni fiamus, ut patet ex uariis locis libri Ethicorum
; bonitas autem moralis consistit in hoc quod bene afficimur, tam secundum uoluntatem quam secundum appetitum sensitiuum; ergo scientia moralis uere est affectiua et tamen uere ponitur practica; ergo affectiuum non excludit practicum.
Ratio autem EORVM non ualet nec colorem habet; cum enim dicitur quod speculatiuum et practicum pertinent ad intellectum, affectiuum autem ad uoluntatem, ergo et quod est affectiuum non est speculatiuum nec practicum, non ualet: primo, quia directe est contra eos quia theologia et omnis scientia est habitus intellectiuus, set affectiuum non pertinet ad intellectum, set ad uoluntatem, ergo nec theologia nec aliqua scientia potest dici affectiua, cuius contrarium IPSI dicunt; secundo, quia omnis moralis scientia ordinatur finaliter ad hoc ut boni fiamus, ut patet ex uariis locis librorum Ethicorum
. Bonitas autem moralis consistit in hoc quod bene afficimur, tam secundum uoluntatem quam secundum appetitum sensitiuum; ergo scientia moralis uere est affectiua et tamen ponitur practica; ergo affectiuum non excludit practicum.