Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.4.5

Rationes etiam alterius opinionis non cogunt. Celum enim empyreum de natura sua gradum et ordinem tenet inter corpora naturalia et est eiusdem ordinis, quamuis ex beneplacito diuino sit futurus locus beatorum. Quod etiam subditur quod nullum corpus agit nisi motum, falsum est. Et hoc nunc supponatur, quia inferius1 de hoc plene discutietur.

  1. inferius] cf. infra, II, 15, 3, 11 (158va): «Alii dicunt quod motus celi non requiritur ad hoc ut agat in hec inferiora, set solum ad nouitatem actionis, et alternationem generationis et corruptionis et ceterarum mutationum. Primum probatur tripliciter. Primo, quia illud non est necessarium in celo ad hoc ut agat, quod non est necessarium in corpore generabili et corruptibili ad agendum; set motus localis non est necessarius in generabilibus et corruptibilibus ad hoc ut agant; ergo nec in celo. Minor patet, quia magnes, non motus localiter, alterat ferrum. Et ignis, non motus localiter, calefacit omne sibi appositum, quod si moueatur, hoc accidit; quare etc. Secundo, quia celum empyreum agit in hec inferiora, ut aliqui Doctores ponunt, et tamen non mouetur localiter; ergo motus localis non est necessarius in celo ad agendum. Tertio, quia articulus est condempnatus quod ignis, cessante motu celi, non combureret stupam si sibi apponeretur; igitur motus localis secundum istos non requiritur in celo ad hoc ut agat in hec inferiora» ↩︎

B.II.2.2.5

C.II.2.2.5

Rationes etiam alterius opinionis non cogunt, quod nullus debeat negare, quod celum empyreum, quamuis sit ordinatum ad statum glorie, non habeat talem influentiam in alia corpora qualem habebunt post resurrectionem cetera corpora inuicem, quia omnia corpora pertinebunt tunc ad eundem statum; sed tunc corpora celestia influent lumen inuicem (sol enim illuminabit lunam et corpora astrorum et partes diaphanas superiorum); ergo celum empyreum potest nunc corpus propinquum sibi illuminare nec tales actiones inducent generationem aut corruptionem substantiarum, quia sic influunt quod nihil auferunt. Quod autem secundo dicitur quod nullum corpus agit nisi motum, falsum est, et hoc nunc supponitur, quia inferius probabitur.