Display to small
Rotate your device or try a larger display
Nunc restat uidendum de tertio, scilicet quid sit subiectum in theologia, prout dicit habitum eorum que deducuntur ex articulis fidei. Et sicut 1 dictum fuit supra, non uideo quod ex articulis aliquid speculatiuum proprie deducatur, set potius ad articulum declarandum adducitur. Si tamen aliquid deducatur, idem est subiectum in tali habitu et in fide articulorum. Cuius ratio est quia in demonstratione et in omni ratione sillogistica concludente directe subiectum conclusionis sumitur idem et sub eadem ratione in minore propositione (minor enim extremitas subicitur in conclusione et preaccipitur semper in minori propositione); set in omni eo quod speculatiue deducitur ex articulo articulus tenet locum minoris propositionis et maior sumitur tamquam nota in lumine naturali, ut si arguatur sic: ubicumque est unitas essentie in pluribus suppositis, impossibile est distinctionem esse per absoluta; set in Deo est sic, cum Deus sit trinus et unus; ergo etc. Patet igitur quod hic sumitur articulus pro minori propositione, et similiter est in aliis; ergo subiectum talis conclusionis et per consequens talis habitus continetur idem et sub eadem ratione in articulo, non ut predicatum, set ut subiectum, si arguatur in prima figura, in cuius uirtute alie concludunt, propter quod ad ipsam reducuntur. Igitur idem est subiectum conclusionis deducte ex articulo et articuli et per consequens theologie sic accepte et fidei. Quid autem sit illud, dictum 2 est in 2 articulo questionis. Magis tamen sto in hoc quod nullius scientie est deducere aliquid speculatiuum ex articulo, quia talis deductio in nullo aut modicum perficeret intellectum.
Nunc uidendum est de tertio, quid sit subiectum in theologia, prout dicit habitum eorum que deducuntur ex articulis fidei. Et sicut dictum fuit supra, non uideo quod ex articulis aliquid proprie speculatiuum deducatur, set potius ad articulum declarandum adducitur. Si tamen aliquid deducatur, idem est subiectum in tali habitu et in fide articulorum. Cuius ratio est quia in demonstratione et in omni ratione concludente directe subiectum conclusionis sumitur idem et sub eadem ratione qua in minori propositione (minor enim extremitas subicitur in conclusione et preaccipitur semper in propositione minori); set in omni eo quod speculatiue deducitur ex articulo articulus tenet locum minoris propositionis et maior sumitur tanquam nota in lumine naturali, ut si arguatur sic: ubicunque est unitas essentie in pluribus suppositis, impossibile est distinctionem esse secundum absoluta; set in Deo est sic, cum Deus sit trinus et unus; ergo etc. Patet quod hic articulus sumitur pro minore propositione, similiter in aliis; ergo subiectum talis conclusionis et per consequens talis habitus continetur idem et sub eadem ratione in articulo, non ut predicatum est, set ut subiectum, si arguatur in prima figura, in cuius uirtute alie concludunt propterea quod ad primam reducuntur. Ergo idem est subiectum conclusionis deducte ex articulo et articuli et per consequens theologie sic accepte et articulorum fidei. Quid autem sit illud, dictum est in 2° articulo questionis. Magis tamen sto in hoc quod nullius scientie est deducere aliquid speculatiuum ex articulo, quia talis deductio in nullo aut modicum perficeret intellectum.