Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad tertium dicendum quod sola positiua directe et formaliter important perfectionem, et ideo inter positiua que Deo conueniunt illa sunt perfectiora que minus possunt communicari creaturis, sicut omnipotentia perfectior est quam sapientia. Si autem alterum sit positiuum et communicabile, alterum uero sit priuatiuum et incommunicabile, non propter hoc illud negatiuum, quantum ad illud quod dicit formaliter, erit perfectius positiuo, quia negatio nullam perfectionem ponit, licet forte supponat aliquid perfectius illo positiuo. Et hoc modo ingenitum uel innascibilitas supponit uniuersalitatem principii, que est incommunicabilis et est aliquid perfectius uel quasi perfectius secundum modum intelligendi quam paternitas absolute dicta; ipsa tamen innascibilitas, quantum ad illud quod dicit formaliter, non est perfectior paternitate, set econuerso. Item cum dicitur in minori quod “paternitas1 est communicabilis”, uerum est secundum generalem rationem nominis, set prout est proprietas fundata super auctoritatem primi et uniuersalis principii, non potest communicari sicut nec innascibilitas.
-
paternitas est communicabilis] cf. supra, u. 66 ↩︎
Ad tertium dicendum quod sola positiua directe et formaliter important perfectionem et ideo inter positiua que Deo conueniunt illa sunt perfectiora que minus possunt communicari creaturis, sicut omnipotentia perfectior est quam sapientia. Si autem alterum sit positiuum et non communicabile, alterum uero priuatiuum et incommunicabile, non propter hoc illud negatiuum, quantum ad hoc quod dicit formaliter, erit perfectius positiuo, quia negatio nullam perfectionem ponit, licet forte aliquid supponat perfectius illo positiuo. Et hoc modo ‘ingenitum’ uel innascibilitas supponit uniuersalitatem principii que est incommunicabilis et aliud perfectius uel quasi perfectius secundum modum intelligendi quam paternitas absolute dicta; ipsa tamen innascibilitas quantum ad illud quod dicit formaliter non est perfectior paternitate, set e conuerso. Item cum dicitur in minori quod paternitas est communicabilis, uerum est secundum generalem rationem nominis, set prout est proprietas fundata super autoritatem primi principii uniuersalis, non potest communicari, sicut nec innascibilitas.