Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.4.4

Ad argumentum in oppositum, cum dicitur quod celum non agit nisi per motum et lumen, dicendum quod hee due actiones sunt nobis notiores, forte tamen alie non sunt negande, quibus celum aliquas uirtutes influit. Set esto quod non essent alie, tu dicis quod celum empyreum non agit per motum nec per lumen, potest dici quod non est uerum de lumine. Quamuis enim non sit adeo radiosum ut possit uisu nostro percipi, tamen lucidum est et aliquale lumen influit corpori sibi coniuncto et illo mediante potest influere aliquam aliam uirtutem nobis ignotam.

B.II.2.2.4

C.II.2.2.4

Ad rationes in oppositum dicendum, quod illud celum agit per lumen modo, quo dictum est.