Display to small
Rotate your device or try a larger display
Set contra hunc modum dicendi est instantia, quia uelle in Deo est actus intra manens et non transiens extra; et tamen non quidquid Deus uult ex necessitate uult, set multa uult libere; ergo non omnes actus intra manentes sunt simpliciter necessarii, nisi facta suppositione quod insint; tunc enim impossibile est eos non inesse, sicut supposito quod Deus uelit aliquid, impossibile est quod prius noluerit aut quod in posterum possit non uelle, quia sequeretur mutatio in Deo; simpliciter autem et absolute potest illud non uelle, quia non est necessaria habitudo uoluntatis diuine ad tale uolitum; et eodem modo diceretur quod supposito quod Pater genuerit Filium, necessarium est eum genuisse, simpliciter autem et absolute non. De hac autem necessitate non querimus, et ideo primus modus conuenientior est.
Set contra hunc modum dicendi est instantia quorundam, quia uelle in Deo est actus intra manens et non transiens extra; et tamen non quicquid Deus uult de necessitate uult, set multa uult libere; ergo non omnes actus intra manentes sunt simpliciter necessarii nisi facta suppositione quod sint; tunc enim impossibile est eos non inesse, sicut supposito quod Deus uelit aliquid, impossibile est quod prius noluerit aut quod in posterum possit non uelle, quia sequeretur mutatio in Deo, simpliciter autem et absolute potest illud non uelle, quia non est necessaria habitudo uoluntatis diuine ad tale uolitum, et eodem modo diceretur quod supposito quod Pater genuerit Filium, necessarium est eum genuisse, simpliciter autem et absolute non. De hac autem necessitate nunc querimus.