Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.4.un.19

Primum patet sic. Si sint plures Persone in diuinis, aut differunt in absolutis aut solis relationibus. Non in absolutis, quia, cum illud absolutum non sit essentia, que in diuinis est una, nec distinguit nec distinguitur, oporteret quod esset additum essentie diuine; set absolutum additum alii absoluto facit compositionem; ergo in diuinis esset compositio, quod est impossibile; quare est impossibile distinctionem diuinarum Personarum fieri per absoluta.

C.I.4.1.8

Primum patet sic, quia si sint plures Persone in diuinis, aut differunt in absolutis aut solum relationibus. Non in absolutis, quia, cum illud absolutum non sit essentia, que in diuinis est una, nec distinguit nec distinguitur, oporteret quod esset additum essentie diuine; set absolutum additum alii absoluto facit compositionem; ergo in diuinis esset compositio, quod est impossibile; quare impossibile est distinctionem diuinarum Personarum fieri per absoluta.