Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad secundam rationem dixit VNVS quod cognitio abstractiua quam habet Deus de rebus est ita perfecta sicut intuitiua, quia essentia 1 diuina representat res secundum omnem modum quo possunt representari sine presentia earum. Tunc quero quare essentia diuina, ex quo quiditatiue et perfecte representatur intellectui sine sua actuali presentia, cum ipsa sit quoddam necesse esse, non representatur ita perfecte per suam quiditatem sic representatam sicut alie res per essentiam diuinam, maxime quia intellectus apprehendens sic perfecte essentiam diuinam non ignorat eam necesse esse nec ligatur quin hoc consideret; et tunc erit eque perfecta ista cognitio sicut intuitiua per eandem rationem per quam eque perfecte cognoscuntur res a Deo in absentia ut in presentia. Id quod ALIVS dixit, quod hec distinctio non habet locum in Deo, quia intellectio diuina non terminatur ad res, non ualet, quia licet cognitio diuina non terminetur ad res creatas ut ad obiectum primum et principale, terminatur tamen ad eas sicut ad obiectum secundarium, quod potest facere differentiam secundum cognitionem abstractiuam et intuitiuam.
-
essentia … sine presentia earum] cf. Dur., Super Sent., I, 35, 2 (π, 95rb, [18]); 36, 3 (99rb, [25]); IV, 49, 3 (338,212-340,247) ↩︎
Argumentum in oppositum licet sit pro parte ista quo ad cognitionem, assumit tamen unum non uerum, istud uidelicet quod cognitio abstractiua eiusdem potentie et obiecti sit eque perfecta sicut intuitiua; quod non puto uerum. Nec probatio ualet, quia falsum assumit, scilicet quod Deus habet de creaturis quandoque cognitionem intuitiuam, de quibus habuerat prius cognitionem abstractiuam; Deus enim de nullo habet nisi unam cognitionem et uno modo et semper equaliter perfectam qualitercunque illa uocetur, quia quantumcunque creature sint in rerum natura uel non sint, tamen eodem modo representantur intellectui diuino, scilicet in ratione obiecti secundarii per primum obiectum, quod est essentia diuina, uniformiter se habens in se ipsa et in representando alia. Propter quod cognitio creaturarum non est in Deo plus abstractiua quando non sunt, nec plus intuitiua quando sunt. Non sic autem est in nobis. Et ideo nullum simile est hinc et inde.