Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item, si in diuinis esset generatio, illa esset equiuoca 1 uel uniuoca; set non est equiuoca nec uniuoca; ergo etc. Probatio minoris, et primo quod non sit ibi generatio equiuoca, quia, secundum AVGVSTINVM, in 2 Filio est perfecta ratio ymaginis, quia in eo nulla est dissimilitudo; set ratio equiuoca excludit perfectam similitudinem; ergo etc. Item, nec uniuoca, quia tantum differunt gignens et genitum quantum proprietates eorum constitutiue; set paternitas et filiatio, que constituunt Patrem gignentem et Filium genitum, sunt diuersarum rationum; ergo gignens et genitum sunt diuersarum rationum; set tunc non est generatio uniuoca; ergo etc.
-
equiuoca uel uniuoca] cf. Arist., Metaph., VII, 8, 1033b29-32; 9, 1034a21-25 • • • Thom., In Metaph., VII, 8, 1443-1447 (353a-b); In Phys., VIII, 10, 1053 (553b) ↩︎
-
in … nulla est dissimilitudo] cf. Aug., In Ioh. eu., XXXVI, 9 (329,17-21); De Gen. ad litt. inperf. lib., 16 (501,10-16); De diu. quaest. 83, 74 (214,38-42) ↩︎
Item, si in diuinis esset generatio, illa esset equiuoca uel uniuoca; set non est equiuoca nec uniuoca; ergo etc. Probatio minoris, et primo quod non sit generatio equiuoca, quia, secundum AVGVSTINVM, in Filio est perfecta ratio ymaginis, quia in eo nulla est dissimilitudo; set generatio equiuoca excludit perfectam similitudinem; ergo etc. Item nec uniuoca, quia tantum differunt gignens et genitum quantum proprietates eorum constitutiue; set paternitas et filiatio, que constituunt Patrem gignentem et Filium genitum, sunt diuersarum rationum; ergo gignens et genitus sunt diuersarum rationum; set tunc non est generatio uniuoca; ergo etc.