Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.22

Ad tollendum igitur hanc difficultatem distinguendi sunt modi quibus aliquid habet fieri, qui sunt quatuor in uniuerso. Quedam1 enim fiunt per motum solum, sicut aqua fit calida per motum calefactionis. Alia fiunt per mutationem sequentem motum ex necessitate, sicut forma substantialis introducitur in materia per generationem sequentem alterationem preuiam, cuius ipsa est terminus saltem extrinsecus. Tertio modo fiunt aliqua per mutationem sequentem quidem motum, set non per se nec ex necessitate, sicut illuminatur emisperium nostrum a sole, quam illuminationem precedit motus localis solis, per quem fit nobis presens; in primo autem instanti, quando factus est sol, fuit aer illuminatus a sole, set non per precedentem motum. Quarto modo fiunt aliqua non per motum aut mutationem, set per simplicem emanationem, sicut illa que creantur.


  1. Quedam … illa que creantur] ps.‑Thom., Summa tot. Log. Arist., V, 14 (78b) ↩︎

B.II.1.1.22

Ad tollendum igitur hanc difficultatem distinguendi sunt modi quibus aliquid habet fieri, qui sunt quatuor in uniuerso. Quedam1 enim fiunt per motum solum, sicut aqua fit calida per motum calefactionis. Alia fiunt per mutationem sequentem motum de necessitate, sicut forma substantialis introducitur in materia per generationem sequentem alterationem preuiam, cuius ipsa est terminus saltem extrinsecus. Tertio modo fiunt aliqua per mutationem quidem sequentem motum, set non per se nec ex necessitate, sicut illuminatur emisperium nostrum a sole, quam illuminationem precedit motus localis solis, per quem fit nobis presens; in primo autem instanti, quando factus est sol, fuit aer illuminatus a sole, set non per precedentem motum. Quarto modo fiunt aliqua non per motum aut mutationem, set per simplicem emanationem, sicut illa que creantur.


  1. Quedam … illa que creantur] ps.‑Thom., Summa tot. Log. Arist., V, 14 (78b) ↩︎

C.II.1.2.19

Ad tollendum igitur hanc difficultatem distinguendi sunt modi quibus aliquid habet fieri, qui sunt quatuor in uniuerso. Quidam enim fiunt per motum solum, sicut aqua fit calida per motum calefactionis. Alia fiunt per mutationem sequentem motum de necessitate, sicut forma substantialis introducitur in materia per generationem sequentem alterationem preuiam, cuius ipsa est terminus saltem extrinsecus. Tertio modo aliqua fiunt per mutationem quidem sequentem motum, sed non per se nec ex necessitate, sicut illuminatur hemispherium nostrum a sole, quam illuminationem precedit motus locatis solis, per quem fit nobis presens; in primo autem instanti, quando factus est sol, fuit aer illuminatus a sole, sed non per precedentem motum. Quarto modo fiunt aliqua, non per motum aut mutationem, sed per simplicem emanationem, sicut illa que creantur.