Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.1.12

Secundo quia, quando conceptus sunt eiusdem rei simpliciter et eque determinati sub indeterminato conceptu generis, qua ratione unus eorum esset conceptus speciei, eadem ratione et illius; set in simplicibus conceptus speciei et differentie constituentis speciem, si qua esset, essent eiusdem rei omnino nec differrent ut totum et pars, essent etiam eque determinati; ergo qua ratione unus esset conceptus speciei, eadem ratione et alius, et ita differentia iam non esset differentia, set species; quare etc.

B.II.3.1.13

Secundo sic: Quando conceptus aliqui sunt eiusdem rei simpliciter et eque determinati sub indeterminato conceptu generis, qua ratione unus esset conceptus speciei, eadem ratione et alius, eo quod non est differentia ex parte rei nec ex parte determinationis; set in simplicibus conceptus speciei et differentie constituentis speciem, si qua esset, essent omnino eiusdem rei, nec differrent ut totum et pars, essent etiam eque determinati, quia ultima differentia et species conuertuntur; ergo qua ratione unus esset conceptus speciei, eadem ratione et alius; et ita differentia iam non esset differentia, set species; ergo etc.

C.II.3.1.12

Secundo quia, quando conceptus sunt eiusdem rei simpliciter et eque determinati sub indeterminato conceptu generis, qua ratione unus eorum esset conceptus speciei, eadem ratione et alius; sed in simplicibus conceptus speciei et differentie constituentis speciem, si qua esset, essent eiusdem rei omnino nec differrent ut totum et pars, essent etiam eque determinati; ergo qua ratione unus esset conceptus speciei, eadem ratione et alius, et ita differentia iam non esset differentia, sed species; quare etc.