Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.58

Ad rationem EORVM “plus 1 potest lumen supernaturale supposita fide quam intellectus noster supposito fantasmate”, dicendum quod nullum lumen quod possit haberi a puro uiatore potest tantum respectu articulorum fidei quantum potest lumen naturale intellectus nostri respectu principiorum naturalium et eorum que ex ipsis deducuntur. Cuius ratio est quia singularia, quorum fantasmata sunt quedam similitudines, habent quandam necessariam habitudinem ad uniuersalia ut ex inductione facta sufficienter in singularibus possit euidenter uniuersale 2 concludi, quod est principium artis; set nec fides nec aliqua alia cognitio tradit nobis euidentem notitiam aliquorum in quibus uel ex quibus possit articulus euidenter intelligi uel concludi, lumen 3 tamen glorie, si quod est, facit euidentiam tantam uel maiorem de articulis quantam habemus de principiis naturalibus. Set de illo non est sermo ad presens.


  1. plus … noster supposito fantasmate] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (36,759-764) ↩︎

  2. uniuersale … est principium artis] cf. Auct. Ar., 35, 121 (321,73) ↩︎

  3. lumen tanem glorie] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (55,196-197) ↩︎

C.I.P.2.17

Ad rationem EORVM “plus potest lumen supernaturale supposita fide quam intellectus noster supposito phantasmate”, dicendum quod nullum lumen quod possit habere a puro uiatore potest tantum respectu articulorum fidei quantum potest lumen naturale intellectus nostri respectu principiorum naturalium et eorum que ex ipsis deducuntur. Cuius ratio est quia singularia, quorum phantasmata sunt quedam similitudines, habent necessariam habitudinem ad uniuersalia, ut ex inductione facta sufficienter possit in singularibus euidenter uniuersale concludi, quod est principium artis; set nec fides nec aliqua cognitio tradit nobis euidentem notitiam aliquorum in quibus uel ex quibus possit articulus euidenter intelligi uel concludi, lumen tamen glorie, si quod est, prout communiter ponitur, facit euidentiam tantam uel maiorem de articulis quantam habemus de principiis naturalibus. Set de illo non est sermo ad presens.