Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo patet idem sic: idem est obiectum desiderii precedentis et delectationis sequentis, sicut idem est terminus in quo est quies et ad quem est motus; set immediatum obiectum desiderii non est Deus, set aliquis actus quo Deum attingimus; ergo immediatum obiectum fruitionis uel delectationis non est Deus, set aliquis actus quo Deus attingitur. Maior patet, set minor probatur, quia obiectum desiderii est aliquod futurum; Deus autem secundum se non est futurus, set eius uisio uel manifestatio est nobis futura; ergo illam desideramus et non Deum secundum se nisi quatenus in illa includitur ut obiectum.
Secundo patet idem sic. Idem est obiectum desiderii precedentis et delectationis sequentis, sicut idem est terminus in quo est quies et ad quem est motus; set immediatum obiectum desiderii non est Deus, set aliquis actus quo Deum attingimus; ergo immediatum obiectum fruitionis uel delectationis non est Deus, set aliquis actus quo Deus attingitur. Maior patet. Set minor probatur, quia obiectum desiderii est aliquod futurum, Deus autem secundum se non est futurus, set eius uisio seu manifestatio nobis est futura; ergo illa uisio seu manifestatio, que non est Deus, est obiectum immediatum desiderii et etiam Deus, ut in illa includitur, erit obiectum.