Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.21

Ad secundum dicendum quod accidit tempori, ut est mensura temporalium, quod sit in aliquo euiterno. Si enim celum esset corruptibile et uniformiter moueretur ut modo, motus eius esset mensura aliorum motuum, sicut nunc est. Setuerum est quod ad hoc, quod talis motus duret et coexistat omnibus motibus mensurabilibus qui possunt sibi inuicem succedere in infinitum, oportet subiectum eius non esse corruptibile, set euiternum. Primum autem euiternum potest omnibus euiternis coexistere, propter quod non oportet quod euum mensurans omnia euiterna sit in aliquo subiecto transcendente genus euiternorum.

B.II.2.4.21

Ad secundum dicendum quod accidit tempori, ut est mensura temporalium, quod sit in aliquo euiterno. Si enim celum esset corruptibile et uniformiter moueretur ut modo, motus eius esset mensura aliorum motuum, sicut nunc est. Set uerum est quod ad hoc, quod talis motus duret et coexistat omnibus motibus mensurabilibus qui possunt sibi inuicem succedere in infinitum, oportet subiectum eius non esse corruptibile, set euiternum. Primum autem euiternum potest omnibus euiternis coexistere, et ideo non oportet quod euum mensurans euiterna sit in subiecto transcendente genus euiternorum.

C.II.2.5.19

Ad secundum dicendum, quod accidit tempori ut est mensura temporalium quod sit in aliquo euiterno. Si enim celum esset corruptibile, et uniformiter moueretur ut modo, motus eius esset mensura aliorum motuum sicut nunc est: uerum est quod ad hoc ut talis motus duret et coexistat omnibus motibus mensurabilibus qui possunt sibi inuicem succedere in infinitum oportet subiectum eius non esse corruptibile, sed euiternum, primum potest omnibus euiternis coexistere, propter quod non oportet ex ista causa quod euum mensurans omnia euiterna, sit in aliquo subiecto transcendente genus euiternorum.