Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.1.5

Quantum ad primum sciendum est quod aliquid preintelligi alteri potest esse dupliciter: uno modo, quia potest intelligi altero non intellecto, set non econuerso, sicut animal potest intelligi non intellecto homine, set homo non potest intelligi non intellecto animali; et hoc modo, quando aliquid preintelligitur alteri, actus intelligendi cadit solum super unum, quod tamen dicitur preintelligi secundum illum modum quo dicitur quod illud est prius1 a quo non conuertitur consequentia. Alio modo dicitur aliquid preintelligi alteri, quando actus intellectus cadit super utrumque et dicit unum esse prius altero uel secundum rem uel secundum rationem: secundum rem, sicut intelligimus substantiam esse priorem natura suo accidente uel iuuentutem esse priorem secundum tempus senectute; secundum rationem uero, sicut dicimus in Deo intellectum precedere uoluntatem. Et hec sit prima distinctio.


  1. prius … non conuertitur consequentia] Arist., Cat., 12, 14a34-35: transl. Boethii ↩︎

C.I.27.1.5

Quantum ad primum sciendum quod aliquid potest preintelligi alteri dupliciter: uno modo, quia potest intelligi altero non intellecto, set non econuerso, sicut ‘animal’ potest intelligi non intellecto ‘homine’, set ‘homo’ non potest intelligi non intellecto ‘animali’; et hoc modo quando aliquid preintelligitur alteri, actus intelligendi cadit solum super unum, quod tamen dicitur preintelligi secundum illum modum quo dicitur quod illud est prius a quo non conuertitur consequentia. Alio modo dicitur aliquid preintelligi alteri quando actu intellectus cadit super utrumque et dicit unum esse prius altero uel secundum rationem uel ratione uel secundum rem, sicut intelligimus substantiam esse priorem natura suo accidente uel iuuentutem esse priorem senectute, secundum rationem uero, sicut dicimus intellectum diuinum precedere uoluntatem. Et hec sit prima distinctio.