Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.4.9

Alii1 autem declarant eandem conclusionem aliter, et dicunt quod debemus ymaginari totum ordinem rerum in uniuerso sicut unam lineam inter duo puncta, scilicet inter Deum et materiam primam, infra que continentur quecumque sunt uel esse possunt, et omnia habent per se ordinem inter hec duo extrema, sicut species numerorum inter se. Ymaginemur autem hanc lineam diuidi in puncto, qui est anima rationalis, a qua sit una linea ascendendo ab ipsa ad Deum per naturas substantiarum intellectualium. Item ab ipsa usque ad materiam primam constituitur alia linea, descendendo ab anima usque ad materiam per naturas rerum corporalium. Nunc est ita quod ubi in linea est maior distantia inter duo puncta, ibi sunt plures partes linee, partes dico eiusdem quantitatis, ubi autem est minor distantia, ibi sunt pauciores partes. Set inter animam intellectiuam et Deum est maior distantia quam inter animam et materiam; quare inter Deum et animam sunt plures partes uniuersi quam inter animam et materiam primam; set inter Deum et animam sunt species angelorum, inter ipsam et materiam primam sunt species substantiarum corporalium; ergo plures sunt species angelorum quam substantiarum corporalium.

Et 2 hoc est quod dicit DYONISIVS 3 quod celestes mentes incomparabiliter excedunt rerum mundanarum coartatam multitudinem, idest multitudinem secundum speciem, que dicitur coartata, uel quia in una specie plura indiuidua quasi coartantur et fiunt unum, quemadmodum dicit PORPHIRIVS4 quod paticipatione speciei plures homines sunt unus homo, uel5 quia species rerum materialium sunt inter duo extrema finita, et ita sunt quasi coartate inter illa. Species autem angelorum non sic, set sunt inter Deum et animam, inter que non est arta distantia, set infinita.


  1. Alii … quam substantiarum corporalium] Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,65‑244,91) ↩︎

  2. Et … mundanarum coartatam multitudinem] Aeg. Rom., Report., II, 26 (244,92‑93) ↩︎

  3. Dyonisius … mundanarum coartatam multitudinem] ps.‑Dionys., De cael. hier., 14 (981b-d) ↩︎

  4. Porphirius … sunt unus homo] Porph., Isag., 12,13-22 ↩︎

  5. uel … distantia set infinita] Aeg. Rom., Report., II, 26 (244,94‑95) ↩︎

B.II.3.2.9

Alii1 autem declarant eandem conclusionem aliter, et dicunt quod debemus ymaginari totum ordinem rerum in uniuerso sicut unam lineam inter duo puncta, scilicet inter Deum et materiam primam, infra que continentur quecumque sunt uel esse possunt, et omnia habent ordinem inter hec extrema, sicut species numerorum inter se. Ymaginemur autem hanc lineam diuidi in puncto, qui est anima rationalis, a qua sit una linea ascendendo ab ipsa ad Deum per naturam substantiarum intellectualium, et alia descendendo ab ipsa usque ad materiam primam per naturam substantiarum corporalium. Nunc est ita quod ubi in linea est maior distantia inter duo puncta, ibi sunt plures partes linee, partes dico eiusdem quantitatis, ubi autem est minor distantia, ibi sunt pauciores partes. Set inter animam intellectiuam et Deum est maior distantia quam inter animam et materiam primam, quia prima est infinita, secunda uero non; quare inter Deum et animam sunt plures partes uniuersi quam inter animam et materiam primam; set inter Deum et animam sunt species angelorum; inter ipsam uero et materiam primam sunt species substantiarum corporalium; ergo sunt plures species angelorum quam substantiarum corporalium.

Et 2 hoc est quod dicit DYONISIVS 3 quod celestes mentes incomparabiliter excedunt rerum mundanarum coartatam multitudinem, idest multitudinem secundum speciem, que dicitur coartata, uel quia in una specie plura indiuidua quasi coartantur et fiunt unum, quemadmodum dicit PORPHIRIVS4 quod paticipatione speciei plures homines sunt unus homo, uel5 quia species rerum materialium sunt inter duo extrema finita, et ita sunt quasi coartate inter illa. Species autem angelorum non sic, set sunt inter Deum et animam, inter que non est arta distantia, set infinita.


  1. Alii … quam substantiarum corporalium] Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,65‑244,91) ↩︎

  2. Et … mundanarum coartatam multitudinem] Aeg. Rom., Report., II, 26 (244,92‑93) ↩︎

  3. Dyonisius … mundanarum coartatam multitudinem] ps.‑Dionys., De cael. hier., 14 (981b-d) ↩︎

  4. Porphirius … sunt unus homo] Porph., Isag., 12,13-22 ↩︎

  5. uel … distantia set infinita] Aeg. Rom., Report., II, 26 (244,94‑95) ↩︎

C.II.3.4.9

Alii autem declarant eandem conclusionem aliter, et dicunt quod debemus imaginari totum ordinem rerum in uniuerso sicut unam lineam inter duo puncta, scilicet inter Deum et materiam primam, intra que continentur omnia que sunt uel esse possunt, et omnia habent per se ordinem inter hec duo extrema, sicut species numerorum inter se. Imaginemur autem hanc lineam diuidi in puncto, qui est anima rationalis, a qua sit una linea ascendendo ab ipsa ad Deum per naturas substantiarum intellectualium. Item ab ipsa usque ad materiam primam constituitur alia linea, descendendo ab anima usque ad materiam per naturas rerum corporalium. Nunc est ita, quod ubi in linea est maior distantia inter duo puncta, ibi sunt plures partes linee, partes dico eiusdem quantitatis, ubi est minor distantia, ibi sunt pauciores partes. Sed inter animam intellectiuam et Deum est maior distantia quam inter animam et materiam; quare inter Deum et animam sunt plures partes uniuersi quam inter animam et materiam primam; sed inter Deum et animam sunt species angelorum, inter ipsam uero et materiam primam sunt species substantiarum corporalium; ergo plures sunt species angelorum, quam substantiarum corporalium.

Et hoc est quod dicit DIONYSIVS quod celestes mentes incomparabiliter excedunt rerum mundanarum coarctatam multitudinem, idest multitudinem secundum speciem, que dicitur coarctata, uel quia in una specie plura indiuidua quasi coarctantur et sunt unum, quemadmodum dicit PORPHIRIVS quod paticipatione speciei plures homines sunt unus homo, uel quia species rerum materialium sunt inter duo extrema finita, et ita sunt quasi coarctata inter illa. Species autem angelorum non sic, sed sunt inter Deum et animam, inter que non est arctata distantia, sed infinita.