Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.3.5

Quantum ad primum sciendum quod distinctio 1 scientiarum secundum practicum et speculatiuum est a fine formaliter, a subiecto autem originaliter et radicaliter. Primum 2 patet, quia scientia dicitur 3 speculatiua ab actu speculandi uel ab ipsa speculatione, ut ipsum nomen insinuat, practica uero ab operatione extra per eandem rationem; praxis 4 enim Grece est operatio Latine, non quecumque, set extra intellectum, speculatio autem et operatio sunt fines scientiarum; ergo distinctio earum secundum speculatiuum et practicum est formaliter ex parte finium. Maior patet ex ui nominis. Minor declaratur, quia omnis habitus est finaliter propter operationem que est secundum illum habitum; unde et felicitas 5, que habet rationem finis, non est habitus, set operatio secundum habitum perfectissimum, ut uult PHILOSOPHVS I et X Ethicorum; operatio autem secundum habitum scientie est speculatio uel praxis; ergo speculatio et praxis sunt fines scientiarum. Quod autem operatio secundum habitum scientie sit speculatio uel praxis, patet; cum enim scientia attingat suum obiectum per suam operationem, illa operatio uel est sola cognitio ueritatis circa obiectum, que speculatio dicitur, uel est cognitio dirigens in faciendo obiectum, sicut ars domificatiua prebet cognitionem dirigentem in faciendo domum et medicinalis in causando sanitatem; et talis operatio praxis dicitur ratione ulterioris operationis ad quam dirigit. Igitur speculatio et praxis sunt operationes scientiarum et fines earum, secundum quorum differentiam formaliter distinguntur scientie secundum speculatiuum et practicum.


  1. distinctio …  originaliter et radicaliter] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 6, (76,63-64); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 4 (150,98-102) ↩︎

  2. Primum … ex parte finium] cf. Arist., Metaph., II, 1, 993b20-21; • • • Auct. Ar., 1, 39 (118,52) ↩︎

  3. dicitur …  ab actu speculandi] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 4 (150,103-104) ↩︎

  4. praxis … est operatio Latine] cf. Anon., In Perih., Prol. (Grabmann, Gesam. Akad., 1438); • • • Eustrat., In Eth. Nic., I, 1 (12,84-85) ↩︎

  5. felicitas … secundum habitum perfectissimum] cf. Arist., Eth. Nic., I, 6, 1098a16 17; X, 6 7, 1177a10 17; • • • Auct. Ar., 12, 209 (247,95) ↩︎

C.I.P.6.5

Quantum ad primum sciendum quod distinctio scientiarum secundum speculatiuum et practicum est a fine formaliter, a subiecto autem originaliter et radicaliter. Primum patet, quia scientia dicitur speculatiua ab actu speculandi uel a speculatione, ut ipsum nomen insinuat, practica uero ab operatione extra intellectum per eandem rationem; praxis enim Grece est operatio Latine, non quecunque, set extra intellectum, speculatio autem et operatio sunt fines scientiarum; ergo distinctio earum secundum speculatiuum et practicum est formaliter ex parte finium. Maior patet ex ui nominis. Minor declaratur, quia omnis habitus est finaliter propter operationem, que est secundum habitum illum; unde et felicitas, que habet rationem finis, non est habitus, set operatio secundum habitum perfectissimum, ut uult PHILOSOPHVS I et X Ethicorum; operatio autem secundum habitum scientie est speculatio uel praxis; ergo speculatio et praxis sunt fines scientiarum. Quod autem operatio secundum habitum scientie sit speculatio uel praxis, patet; cum enim scientia attingit suum obiectum per suam operationem, illa operatio uel est sola cognitio ueritatis circa obiectum, que speculatio dicitur, uel est cognitio dirigens in faciendo obiectum, sicut ars domificatiua prebet cognitionem dirigentem in faciendo domum et medicinalis in causando sanitatem; et talis operatio praxis dicitur ratione ulterioris operationis ad quam dirigit. Ergo speculatio et praxis sunt operationes scientiarum et fines earum, secundum quorum differentiam formaliter distinguntur scientie secundum speculatiuum et practicum.