Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.1.13

Ad secundum dicendum quod nullus peccat appetendo illud quod est uerum bonum cum omnibus suis circumstantiis; habere autem beatitudinem secundum se bonum est, set non sine meritis, qualis fuit appetitus angeli uel forte appetiit aliquid secundum se bonum, quod tamen erat prohibitum, quidquid ibi fuerit.

B.II.5.1.16

Ad secundum dicendum quod angelus peccauit appetendo illud quod non erat bonum ex omnibus circumstantiis, licet esset bonum ex genere, nec tamen propter hoc precessit error angeli quodcumque peccatum, quia non precessit inconsiderationem culpabilem, quam angelus debebat habere ex quo uolebat eligere, quamuis precesserit electionem natura, non tempore.

C.II.5.1.15

Ad secundum dicendum quod angelus peccauit appetendo illud quod non erat bonum ex omnibus circunstantiis, licet esset bonum ex genere: nec fuit in eo error circa appetibile, secundum se, quia illud erat bonum, set fuit solum error ex nescientia uel inconsideratione circunstantiarum qui error potuit esse, et necessario fuit in primo homine, et angelo ante peccatum.