Display to small
Rotate your device or try a larger display
Argumentum autem tertium uidetur esse pro ista opinione; quia enim maius est continere principiatiue diuinam Personam quam creaturam, plura requiruntur ad primum, scilicet essentia et relatio, quam ad secundum, in quo sufficit sola essentia. Et hoc est pro nobis.
Ad tertiam dicendum quod Persona diuina est aliquid maius quam creatura et quicquid continet Personam diuinam principiatiue continet etiam creaturam principiatiue et non econuerso, quia Spiritus Sanctus principiatiue continet creaturam et non aliquam diuinam Personam; set non oportet quod principium quo Persona producit aliam sit maius quam illud quo producit creaturam, nec idem precise, quia principiare diuinam Personam non ponit nec arguit in principiante aliquam perfectionem supra non principiantem (alioquin perfectiores essent Pater et Filius quam Spiritus Sanctus, qui nullam Personam principiat aut producit, quod falsum est); propter quod principiare diuinam Personam non est maius nec minus nec equale quam principiare creaturam, quia nulla perfectionem ponit nec arguit plus quam non principiare. Et ideo talis principiatio debet reduci in tale principium, quod secundum se non dicat aliquam perfectionem, et hoc est in diuinis sola relatio.