Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad declarationem autem huius adducunt quod 1 duplex est euidentia, scilicet uisionis et intelligentie; euidentia uisionis est, quando res nude et immediate cognoscitur seu uidetur; euidentia uero intelligentie est, quando res non presens per discursum rationis cognoscitur. Primam euidentiam habet rusticus de eclipsi quam uidet, secundam habet astrologus de eclipsi quam non uidet; et hec secunda euidentia sufficit ad scientiam absque prima nec tollit fidem, licet prima tollat. Et eodem modo beati habent de articulo euidentiam uisionis, que tollit fidem propter claritatem perfectam luminis glorie; habentes autem istud lumen medium habent de articulo euidentiam intelligentie, que est imperfectior nec tollit fidem, sufficit tamen ad scientiam; simplex autem fidelis solam fidem habet de eisdem.
-
quod … uisionis et intelligentie] cf. Henr. de Gand., Quodl. XII, 2 (23,6-20); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (52,53-55); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 2 (89,223-233) ↩︎
Ad declarationem huius positionis adducunt quod duplex est euidentia, scilicet uisionis et intelligentie; euidentia autem uisionis est, quando res nude et immediate cognoscitur seu uidetur; euidentia uero intelligentie est, quando res non est presens, set per discursum rationis cognoscitur. Primam euidentiam habet rusticus de eclipsi quam uidet; secundam habet astrologus de eclipsi quam non uidet. Et secunda euidentia sufficit ad scientiam absque prima nec tollit fidem, licet prima tollat. De eodem modo beati habent de articulo euidentiam uisionis que tollit fidem propter claritatem perfectam luminis glorie; habentes autem illud lumen medium habent de articulo euidentiam intelligentie que est imperfectior nec tollit fidem, sufficit tamen ad scientiam; simplex autem fidelis fidem tantum habet de eisdem.