Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.29

Ad quartam rationem dicendum | quod obiectum actus componentis uel reflexi semper includit duo diuersa secundum rem uel secundum rationem, differenter tamen, quia quando sunt diuersa secundum rem, ex natura obiecti est talis diuersitas (unde per intellectum apprehenditur, non efficitur); set quando sunt diuersa secundum rationem tantum, ut cum apprehendimus intellectu componente quod Deus est Deus, diuersificantes secundum rationem unum et idem in loco subiecti et predicati, tunc hec diuersitas non solum apprehenditur, set efficitur ab intellectu, non ex sola apprehensione, set ex modo apprehendendi. Quod patet: ille enim qui simplici intelligentia apprehendit Deum tantum apprehendit de Deo quantum ille qui componendo dicit: “Deus est Deus”; et tamen primus non apprehendit aliquam diuersitatem secundum rationem, set secundus; ergo hec diuersitas non est ex apprehensione, set ex modo apprehendendi, qui est componendo subiectum cum predicato. Et hec diuersitas rationis ex necessitate originem habet ex aliqua diuersitate reali, et hoc quia intellectus componens et dicens quod Deus est Deus, similem compositionem fecit in realiter differentibus, ut dicendo: “homo est albus”. De obiecto autem intellectus reflexi in nobis certum est quod semper includit diuersa re. Reflexio enim intellectus est super se et suum actum; primum autem apprehensum ab intellectu actu recto non potest esse intellectus noster nec actus eius, set aliqua res extra; et ideo obiectum actus reflexi in nobis, cum includat principale obiectum, quod est res extra, et actum intellectus uel ipsum intellectum, ex necessitate includit diuersa re. Ex qua diuersitate reali potest colligere in aliis diuersitatem rationis, puta inter se ipsum ut est intelligens et ut est intellectus, per hoc quod uidet quod aliquid est ab eo intellectum, quod tamen non est intelligens. Si autem solum intelligeret se, impossibile esset quod poneret differentiam rationis inter se intellectum et intelligentem; non enim haberet unde hanc differentiam sumeret. Licet igitur obiectum intellectus diuini sit illud idem quod est obiectum intellectus nostri componentis aut reflexi, tamen si nichil aliud a se intelligeret, nullo modo posset ponere differentiam rationis inter illa que sunt realiter id ipsum quod Deus, quia nec hoc posset facere quicumque intellectus, quantumcumque componens aut reflexus.

C.I.2.3.21

Ad tertiam rationem dicendum quod obiectum actus componentis uel reflexi semper includit duo diuersa secundum rem uel secundum rationem, differenter tamen, quia quando sunt diuersa secundum rem, ex natura obiecti est talis diuersitas (unde cum per intellectum apprehenditur, non efficitur); set quando sunt diuersa secundum rationem tantum, ut cum apprehendimus intellectu componente quod Deus est Deus, diuersificantes secundum rationem unum idem in loco subiecti et predicati, tunc hec diuersitas non solum apprehenditur, set efficitur ab intellectu, non ex sola apprehensione, set ex modo apprehendendi. Quod patet: ille enim qui simplici intelligentia apprehendit Deum tantum apprehendit de Deo quantum ille qui componendo dicit: “Deus est Deus”; tamen primus non apprehendit aliquam diuersitatem secundum rationem, set secundus. Ergo hec diuersitas non est ex apprehensione, set ex modo apprehendendi, qui est componendo subiectum cum predicato. Et hec diuersitas rationis ex necessitate originem habet ex aliqua diuersitate reali, et hoc quia intellectus componens et dicens quod Deus est Deus, similem compositionem fecit ante in realiter differentibus, ut dicendo: “homo est asinus”. De obiecto autem actus reflexi in nobis certum est quod semper includit diuersa re. Reflexio enim intellectus est super se et suum actum; primum autem apprehensum ab intellectu nostro actu recto non potest esse intellectus noster nec actus eius, set aliqua res extra ipsum. Et ideo obiectum actus reflexi in nobis, cum includat principale obiectum, quod est res extra et actum intellectus uel ipsum intellectum, ex necessitate includit diuersa re. Ex qua diuersitate reali potest colligere in aliis diuersitates rationis, puta inter seipsum, ut est intelligens et ut est intellectus, per hoc quod uidet quod aliquid est ab eo intellectum, quod tamen non est intelligens. Si autem solum intelligeret se, impossibile esset quod poneret differentiam rationis inter se, intellectum et intelligentem. Non enim haberet unde hanc differentiam sumeret. Licet igitur obiectum intellectus diuini sit illud idem quod est obiectum intellectus nostri componentis aut reflexi, tamen si nichil aliud a se intelligeret, nullo modo posset ponere differentiam rationis inter illa que sunt realiter id ipsum quod Deus, quia hoc posset facere quicunque intellectus, quantumcunque componens aut reflexus.