Display to small
Rotate your device or try a larger display
Si autem queratur de prioritate secundo modo, scilicet utrum intellectus possit uere intelligere quod proprietates precedant secundum rationem actus notionales uel econuerso, sic uidetur esse dicendum quod non, quia Persona nullo modo potest uero intellectu intelligi prius constituta quam producens et relata, ita quod actus intelligendi cadat super utrumque dicendo unum esse prius secundum rationem et reliquum posterius. Quod patet sic: intellectus apprehendens Personam prius esse constitutam quam producentem uel relatam apprehendit eam esse constitutam per rationem absolutam; set hec apprehensio est falsa; ergo etc. Minor de se patet. Probatio maioris, quia intellectus apprehendens rem prius esse constitutam quam relatam excludit a constitutione Persone rationem relatam, quia dicit eam esse posteriorem ratione constituente et rationem constituentem esse priorem; ratio autem prioris excludit formaliter rationem posterioris et
-
dictum fuit supra] Hoc argumentum non invenitur in redactione ista, sed tantum in tertia: cf. C, I, 9, 2, 7 (40vb-41ra) ↩︎
-
isti] cf. Iac. Met., Super Sent. (Add.), I, 26, q. unic., resp. (T18va-b); Super Sent. (B), I, 26, q. unic., resp. (Vb23va-b); • • • cf. etiam B. Decker, Die Gotteslehre, 467-468 ↩︎
Alius modus dicendi est quod Persona nullo modo potest uero intellectu intelligi prius constituta quam producens et quam relata, ita quod actus intelligendi cadat super utrumque, dicendo unum esse prius secundum rationem et reliquum posterius, quia intellectus apprehendens Personam prius esse constitutam quam producentem uel relatam apprehendit eam constitutam per rationem absolutam; set hec apprehensio est falsa; ergo etc. Probatio maioris, quia intellectus apprehendens rem prius esse constitutam quam relatam excludit a constitutione Persone [per] rationem relatam, quia dicit eam esse posteriorem ratione constituente et rationem constituentem esse priorem; ratio autem prioris excludit formaliter rationem posterioris et non econuerso; set qui excludit rationem relatam ponit rationem absolutam; ergo per exclusionem rationis relate ponitur formaliter intellectus rationis absosute. Quod autem excludens rationem relatam ponat intellectum rationis absolute, patet, quia, sicut dictum fuit supra distinctione 9a questione 2a, licet aliquid possit intelligi sub ratione communi non intellecta ratione particulari sub ipso contenta, sicut aliquid potest intelligi esse animal non intelligendo quod sit rationale uel irrationale, tamen ex quo sub communi unum diuidentium excluditur formaliter et expresse, aliud includitur formaliter et expresse; qui enim intelligit aliquid esse animal et non irrationale formaliter intelligit illud esse animal rationale. Cum igitur ratio proprietatis constituentis sit in plus quam ratio absoluta uel relata ac per hoc, ut QVIBVSDAM uidetur, possit aliquid intelligi constitutum non intellecto quod sit absolutum uel relatum, ita quod actus intelligendi cadat super relationem excludendo eam a constitutione suppositi, necessario intelligitur suppositum constitutum per rationem absolutam. Patet ergo consequentia, scilicet quod qui intelligit Personam diuinam prius constitutam quam relatam, intelligit eam esse constitutam per proprietatem absolutam; qui intellectus est falsus; propter quod dicunt ISTI quod nullo modo uero intellectu possunt preintelligi Persone constitute, deinde relate, actu intelligendi cadente super utrumque et dicente unum esse prius secundum rationem quam alterum.