Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.32.un.5

Responsio. Dicitur sic communiter et bene quod iste ablatiuus notat aliquam habitudinem; potest ergo notare habitudinem principii efficientis, et sic est falsa, quia nichil genitum efficit sapientiam in Filio. Et in eodem sensu posset concedi quod Filius est sapiens sapientia ingenita, quia Filius habet a Patre quod sit sapiens, Pater autem dicitur sapientia ingenita, sicut Filius dicitur sapientia genita. Vel potest ablatiuus notare habitudinem principii formalis, sicut corpus dicitur coloratum albedine, et sic adhuc ista est falsa: “Filius est sapiens sapientia genita”, quia sapientia per quam Filius formaliter est sapiens est sapientia essentialis, que non est genita, licet sit per generationem communicata, quia genitum proprie est illud quod per generationem producitur. Et sub hoc sensu posset adhuc concedi quod Filius sit sapiens sapientia ingenita, quia ingenitum aliquo modo potest conuenire essentie, et iste modus loquendi magis accedit ad proprietatem quam primus. Alio modo potest ablatiuus dicere habitudinem cause subiectiue seu materialis, sicut dicimus quod corpus est coloratum superficie uel superficies est colorata se ipsa. Licet autem in diuinis non sit proprie subiectum uel materia, tamen ponimus ibi Personam seu hypostasim, que secundum nostrum modum intelligendi se habet quasi subiectiue ad ea que sibi attribuuntur. Et sic licet uideatur ALIQVIBVS quod hec possit concedi: “Filius est sapiens sapientia genita, idest se ipso, qui est sapientia genita”, tamen hec est ualde improprie, tum quia Filius non est proprie sapientia genita, licet sit sapientia et sit genitus, quia non conuenit ei esse genitum secundum quod est sapientia, tum quia ly ‘sapientia genita’ uidetur esse determinatio predicati et non condicio subiecti, ut in isto sensu dicitur.

C.I.32.2.5

Responsio. Dicitur hic communiter et bene quod iste ablatiuus notat quandam habitudinem; potest ergo notare habitudinem principii efficientis, et sic est falsa, quia nichil genitum efficit sapientiam in Filio, et in eodem sensu posset concedi quod Filius est sapiens sapientia ingenita, quia Filius habet a Patre quod sit sapiens, Pater autem dicitur sapientia ingenita, sicut Filius dicitur sapientia genita; uel potest ablatiuus notare habitudinem principii formalis, sicut corpus dicitur coloratum albedine, et sic adhuc ista est falsa “Filius est sapiens sapientia genita”, quia sapientia per quam Filius est formaliter sapiens est sapientia essentialis, que non est genita, licet sit per generationem communicata, quia genitum proprie est illud quod per generationem producitur. Et sub hoc sensu posset adhuc concedi quod Filius sit sapiens sapientia ingenita, quia ingenitum aliquo modo potest conuenire essentie, et iste modus loquendi magis accedit ad proprietatem quam primus. Alio modo potest ablatiuus dicere habitudinem cause subiectiue seu materialis, sicut dicimus quod corpus est coloratum superficie uel superficies est colorata seipsa; licet autem in diuinis non sit proprie subiectum uel materia, tamen ponimus ibi Personam uel hypostasim, que secundum nostrum modum intelligendi se habet quasi subiectiue ad ea que sibi attribuuntur, et sic licet uideatur aliquibus quod hec possit concedi “Filius est sapiens sapientia genita, idest seipso, qui est sapientia genita”, tamen est ualde impropria, tum quia Filius non est sapientia genita proprie, licet sit sapientia et sic genitus, quia non conuenit ei esse genitus, secundum quod est sapientia, tum quia ly ‘sapientia genita’ uidetur esse determinatio predicati et non conditio, ut in isto sensu dicitur.