Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quales autem sint iste perfectiones, considerandum est quod eorum que sunt in Deo et in creaturis, quedam respondent sibi secundum oppositionem, ut infinitum in Deo et finitum in creaturis; quedam secundum causalitatem, ut creator et creatura; quedam secundum analogiam et proportionem, ut sapientia in Deo et in creaturis, et idem est de bonitate et iustitia et similibus. Illa que sunt prime condicionis et secunde non dicuntur proprie attributa uel saltem non faciunt difficultatem in questione, ut patebit, set solum illa que sunt tertii modi, in quibus Deus et creatura conueniunt. Hec autem sunt que in sua ratione imperfectionem non includunt nec eam ex sua ratione excludunt. Nam si in sua ratione imperfectionem includerent, non possent Deo conuenire. Rursus si eam excluderent, non conuenirent creaturis, in quibus semper est adiuncta imperfectio perfectioni. Patet igitur primum, scilicet quid sit attributum.
Quales autem sint iste perfectiones, considerandum est quod eorum que sunt in Deo et in creaturis, quedam respondent sibi per oppositionem, ut infinitum in Deo et finitum in creaturis; quedam secundum causalitatem, ut Creator et creatura; quedam secundum analogiam et proportionem, ut sapientia in Deo et in creaturis. Et idem est de bonitate et iustitia et consimilibus. Et illa que sunt prime conditionis et secunde non dicuntur proprie attributa uel saltem non faciunt difficultatem, ut patebit in questione, set solum illa que sunt tertii modi, in quibus Deus et creatura conueniunt. Hec autem sunt que in sua ratione imperfectionem non includunt, nec eam ex sua ratione excludunt. Nam si in sua ratione imperfectionem includerent, non possent Deo conuenire. Et rursus, si eam excluderent, non conuenirent creaturis, in quibus semper est adiuncta imperfectio perfectioni. Patet ergo primum, scilicet quid sit attributum.