Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quantum ad secundum dicunt QVIDAM1 quod nomen ‘principii’ dicitur uniuoce, cum dicimus quod Deus est principium creaturarum et cum dicimus quod una Persona est principium alterius. Quod probant sic: illud2 quod non uariat conceptum minus communem, nec magis communem: que3 enim sunt unus triangulus sunt una figura, set non econuerso, ut patet ex V Metaphisice
capitulo de uno; set causa est minus commune quam principium (nam omnis4 causa est principium, set non econuerso); ergo quod non uariat conceptum cause, nec principii; set causare in aliena natura et in propria non uariat conceptum cause (nam causa equiuoca et uniuoca pertinent ad idem genus cause et uniuoce, scilicet ad genus cause efficientis); ergo principiare in natura sua, ut in diuinis, et in aliena, ut respectu creaturarum, non uariat conceptum principii quin sit hinc inde uniuocus.
-
quidam] cf. Duns Scot., Report. Paris., I, 29, q. unic., resp. (366b-368a); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 29, 1, 2, arg. 1 et arg. 2 (690-691); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 2, arg. 1 (237b) ↩︎
-
illud … hinc inde uniuocus] cf. Duns Scot., Report. Paris., I, 29, q. unic., sed contra (365b) ↩︎
-
que … figura set non econuerso] Arist., Metaph., V, 6, 1016a31-32: transl. Guillelmi ↩︎
-
omnis … set non econuerso] cf. Thom., Super Sent., I, 29, 1, 1, ad 2 (690); S.th., I, 33, 1, ad 1; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 1, ad 3 (153vbN); • • • ex Auerr., Metaph., V, 4 (83,33-34) ↩︎
Quantum ad secundum dicunt QVIDAM quod nomen ‘principii’ dicitur uniuoce cum dicimus quod Deus est principium creaturarum, et cum dicimus quod una Persona est principium alterius. Quod probant sic: illud quod non uariat conceptum minus communem, neque magis communem; que enim sunt unus triangulus sunt una figura, set non econuerso, ut patet ex V Methaphisice
capitulo de uno; set causa est minus commune quam principium (nam omnis causa est principium, set non econuerso); ergo quod non uariat conceptum cause nec principii; set causare in aliena natura et in propria non uariat conceptum cause (nam causa uniuoca et equiuoca pertinet ad idem genus cause, et uniuoce, scilicet ad genus cause efficiens); ergo principiare in natura sua, ut in diuinis, et in aliena, ut respectu creaturarum, non uariat conceptum principii quin sit hinc inde uniuocus.