Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.1.7

Et de hoc dicunt QVIDAM1 quod ingenitum fundatur super essentiam ut non ab alio; unde dato quod in diuinis non esset distinctio Personarum, set tantum unum suppositum, illud esset ingenitum, quia haberet essentiam non ab alio. Set istud improbatur ab ALIIS et rationabiliter, quia idem non2 est fundamentum sui ipsius; nunc autem ingenitum, ut nunc de ipso loquimur, nichil aliud est formaliter quam esse non ab alio; ergo esse non ab alio non est fundamentum uel ratio quare aliquid sit ingenitum.


  1. quidam] ap. Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aC); • • • ex Henr. de Gand., Summa, 57, 1, sol. (118rP) ↩︎

  2. idem … aliquid sit ingenitum] Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aC-D) ↩︎

C.I.28.1.7

Et de hoc dicunt QVIDAM quod ‘ingenitum’ fundatur super essentiam ut non ab alio; unde dato quod in diuinis non esset distinctio Personarum, set tantum unum suppositum, illud esset ingenitum, quia haberet essentiam non ab alio; set istud improbatur ab ALIIS et rationabiliter, quia idem non est fundamentum sui ipsius. Nunc autem ‘ingenitum’, ut nunc de ipso loquimur, nichil aliud est formaliter quam esse non ab alio; ergo esse non ab alio non est fundamentum uel ratio quare aliquid dicatur ‘ingenitum’.