Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.1.16

Ad tertium, cum dicitur quod illud quod est perfectionis in creaturis debet Deo attribui, dicendum quod uerum est, set intelligendum est quod naturam reperiri in pluribus suppositis est perfectionis, plurificari autem in eis est imperfectionis. Primum enim arguit illimitationem, secundum autem arguit limitationem et habere ex alio entitatem, ut argutum fuit in positione. Tollamus ergo quod est imperfectionis, scilicet naturam plurificari, et remaneat id quod est perfectionis, scilicet naturam in pluribus suppositis reperiri, et hoc attribuendum est diuinis et uere attribuitur.

C.I.2.1.13

Ad secundum, cum dicitur quod illud quod est perfectionis in creaturis debet Deo attribui, dicendum quod uerum est, set intelligendum est quod naturam non reperiri in pluribus suppositis est perfectionis, plurificari autem in eis est imperfectionis. Primum enim arguit illimitationem, secundum autem arguit limitationem. Et similiter arguit imperfectionem et limitationem habere ex alio entitatem, ut argutum fuit in positione. Tollamus ergo quod est imperfectionis, scilicet naturam plurificari, et remanet id quod est perfectionis, scilicet naturam inueniri in pluribus suppositis, et hoc attribuendum est diuinis et uere attribuitur.