Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.8

Si autem queratur mensura durationis et permanentie eorum, sic posset uideri idem quod prius, quia, sicut se habet essentia ad essentiam, sic esse ad esse et simultas esse ad simultatem esse; set essentia primi angeli sicut perfectissima in illo genere est mensura essentiarum aliorum euiternorum saltem comparatiue, ut dictum est; ergo et esse eius et simultas eius sunt mensura esse et simultatis aliorum; set euum non est aliud quam simultas esse angeli, sicut tempus1 est prius et posterius in successione motus; ergo euum superioris angeli est mensura omnium euiternorum.


  1. tempus … in successione motus] Arist., Phys., IV, 11, 219b1‑2 ↩︎

B.II.2.4.8

Si autem queratur mensura durationis et permanentie eorum que uocatur euum, sic questio est magis dubia, an sit unum euum, idest duratio alicuius unius euiterni qua mensurentur durationes aliorum. Et sunt duo modi dicendi, quorum quilibet est probabilis, neuter tamen necessarius quin rationes adducte pro utroque modo sint solubiles.

C.II.2.5.8

Si autem queratur mensura durationis et permanentie eorum sic posset alicui uideri id quod prius, quia, sicut se habet essentia ad essentiam, sic esse ad esse, et simultas esse ad simultatem esse; sed essentia primi angeli sicut perfectissima in illo genere est mensura essentiarum aliorum euiternorum saltem comparatiue, ut dictum est; ergo et esse eius et simultas eius sunt mensura esse et simultatis aliorum; sed euum non est aliud quam simultas esse angeli, sicut tempus est prius et posterius in successione motus; ergo euum superioris angeli est mensura omnium euiternorum.