Display to small
Rotate your device or try a larger display
Licet hec conclusio sit uera, tamen ratio probans eam multipliciter defficit. Primo, quia quod relationes dissimilium nominum proportionentur relationibus similium nominum, non est de se notum nec IPSI probant, set absque aliqua probatione assumunt. Secundo, quia dato quod proportionentur, ita ut relatio ydemptitatis respondeat relationi mensure et mensurabilis, tunc deberent dicere quod sicut relatio mensure et mensurabilis est relatio ex una parte realis et ex alia secundum rationem tantum, sic ydemptitas ex una parte erit relatio realis et ex alia relatio rationis tantum, quod est absurdum. Tertio, quia relationes equalitatis et similitudinis in creaturis non sunt reales, set rationis tantum, ut prius ostensum fuit, cuius contrarium assumunt sine ulla probatione. Quarto, quia applicatio ad propositum non est conueniens, scilicet quod si quantitas et qualitas in diuinis transeunt in substantiam, quod equalitas et similitudo transeant in ydemptitatem, que sit relatio rationis. Possumus enim in diuinis accipere ydemptitatem dupliciter: uno modo, prout unaqueque Persona dicitur eadem sibi ipsi, et hec ydemptitas proculdubio est relatio rationis, quia est ad aliud secundum rationem tantum, et in hanc non transeunt similitudo et equalitas; alio modo possumus accipere ydemptitatem, prout una Persona dicitur eadem alteri in essentia, et in hanc transeunt similitudo et equalitas. Set quod hic sit relatio rationis, non minus est dubium quam de similitudine aut equalitate, etiam in creaturis. Si enim aliqua duo participantia unum in specie quantitatis aut qualitatis referuntur ad se inuicem realiter, multo fortius ea que participant unum in specie substantie secundum illud unum debent referri ad se inuicem realiter. Eodem modo in diuinis, ubi plura supposita participant unum secundum numerum, siue illud unum accipiatur sub ratione substantie uel quantitatis uel qualitatis, eque dubium est, ex quo supposita relata sunt realiter distincta et fundamentum realiter unum, quod referantur secundum rationem tantum, fundamento accepto in ratione substantie, sicut eo accepto in ratione quantitatis aut qualitatis.
Licet hec conclusio sit uera, tamen ratio probans eam multipliciter deficit: primo, quia quod relationes dissimilium nominum proportionantur relationibus similium nominum, non est de se notum nec IPSI probant, set absque aliqua probatione assumunt. Secundo, quia dato quod proportionentur, ita ut relatio identitatis respondeat relationi mensure et mensurabilis, tunc deberent dicere quod sicut relatio mensure et mensurabilis est relatio ex una parte realis et ex alia secundum rationem tantum, sic identitas ex una parte erit relatio realis, et ex alia relatio rationis tantum, quod est absurdum. Tertio, quia applicatio ad propositum non est conueniens, scilicet quod si quantitas et qualitas in diuinis transeunt in substantiam, quod equalitas et similitudo transeant in identitatem que sit relatio rationis; possumus enim in diuinis accipere dupliciter identitatem: uno modo, prout unaqueque Persona dicitur eadem sibiipsi, et hec identitas proculdubio est relatio rationis, quia est ad aliud secundum rationem tantum, et in hanc non transeunt similitudo et equalitas; alio modo possumus accipere identitatem, prout una Persona dicitur eadem alteri in essentia, et in hanc transeunt similitudo et equalitas. Set quod hic sit relatio rationis, non minus est dubium quam de similitudine et equalitate, etiam in creaturis. Si autem aliquando duo participantia unum in specie quantitatis et qualitatis referuntur ad se inuicem realiter, multo fortius ea que participant unum in specie substantie secundum illud unum debent referri ad se inuicem realiter. Eodem modo in diuinis, ubi plura supposita participant unum secundum numerum, siue illud unum accipiatur sub ratione substantie siue quantitatis uel quantitatis, eque dubium est ex quo supposita relata sunt realiter distincta et fundamentum realiter unum, quod referantur secundum rationem tantum, fundamento accepto in ratione substantie, sicut eo accepto in ratione quantitatis et qualitatis.