Display to small
Rotate your device or try a larger display
Dicendum ergo quod licet speculatio, a qua scientia dicitur speculatiua, sit in intellectu, tamen praxis, a qua scientia dicitur practica, non est in intellectu, set in aliqua alia potentia; scientia tamen denominatur practica, quia est causa praxis per modum dirigentis et simili modo posset dici affectiua, licet affectio sit in uoluntate et non in intellectu, sicut et dicimus quod ars 1 est habitus factiuus et tamen factio non est in intellectu, set in rebus extra; set ad factionem ars dirigit; patet igitur quod dato quod theologia diceretur affectiua, istud tamen non excludit quin oporteat eam ponere et esse speculatiuam uel practicam. Propter quod adhuc restat tota difficultas questionis.
-
ars est habitus factiuus] Arist., Eth. Nic., VI, 4, 1140a7-8 ↩︎
Dicendum ergo quod licet speculatio, a qua dicitur scientia speculatiua, sit in intellectu, tamen praxis, a qua scientia dicitur practica, non est in intellectu, set in aliqua alia potentia; scientia tamen denominatur practica, quia est causa praxis per modum dirigentis et simili modo posset dici affectiua, licet affectio non sit in intellectu, set in uoluntate, sicut dicimus quod ars est habitus factiuus et tamen factio non est in intellectu, set in rebus extra eum, set factionem dirigit ars; patet ergo quod dato quod theologia diceretur affectiua, istud tamen non excludit quin oporteat eam esse speculatiuam aut practicam.