Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundum hanc opinionem, que multum est probabilis, respondetur ad rationes precedentis opinionis. Ad primam, cum arguitur quod quando aliquis actus inest uni supposito et non alteri, oportet quod insit per rationem formalem per quam unum differt ab altero, dicendum quod ad saluandum quod aliquis actus insit uni supposito et non alteri, non oportet quod sit a principio per quod unum formaliter differt ab altero, set sufficit quod sit a principio aliter existente ad plures actus subordinatos per quos illud idem principium, quod est sub uno, efficitur in altero, set alio modo, scilicet aliqua fecunditate illius principii iam expleta, propter quem modum illud idem principium, quod est in uno fecundum tali fecunditate, non est in alio fecundum ad eundem actum, licet sit in eo plene et perfecte sicut in primo. Istud autem fuit prius satis declaratum. Quod autem confirmatur per simile argumentum ARISTOTELIS 1 I Ethicorum, dicendum quod argumentum eius bonum est in creaturis, in quibus plura supposita non possunt in aliquo uno principio secundum numerum communicare; in diuinis autem, in quibus est contrarium, contrarium est censendum; in illis enim sufficit ad diuersitatem actuum diuersus modus habendi idem principium.
-
Aristotelis I Ethicorum] cf. supra, B.I.7.un.11 ↩︎
Alius modus est correspondens prime opinioni et est talis quod istud gerundium ‘generandi’ potest accipi tripliciter, scilicet actiue, passiue uel impersonaliter. Et primo modo potentia generandi est ut aliquis generet; sic non est in Filio, quia Filius non potest generare; licet enim sola essentia sit secundum istos id uirtute cuius fit generatio, tamen quia ipsa hoc non habet nisi inquantum est secundum istos fecunda quo ad primum actum, qui est generare, ratione cuius fecunditatis sortitur nomen et rationem ‘potentie generatiue’, ipsa autem ut sic non est in Filio, set solum tali fecunditate expleta, ideo essentia ut habens rationem potentie generatiue actiue non est in Filio.