Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad rationes contrarie opinionis. Ad primam concedo totum usque ibi: “Innascibilitas1 dicit modum habendi esse, paternitas uero modum communicandi”. Et istud est negandum: innascibilitas enim non dicit formaliter modum habendi esse, set modum non habendi, paternitas uero non dicit modum communicandi, set proprietatem Persone communicantis. Set uniuersalitas principii dicit modum habendi esse, scilicet ut in fonte, et ideo hoc secundum modum intelligendi precedit utrumque, scilicet paternitatem et innascibilitatem, tamquam fundamentum utriusque. Posset etiam dici quod in absolutis prius est habere esse et modus habendi quam communicare esse et modus communicandi, set in hiis que constituuntur in esse per communicare esse, sicut sunt Persone diuine, que constituuntur in esse personali per dare esse et accipere esse, non est uerum, set simul sunt secundum intellectum uerum habere esse et communicare esse, modus habendi et modus communicandi. Vnde preter falsitatem minoris, maior etiam non est uniuersaliter uera.
-
Innascibilitas … uero modum communicandi] cf. supra, uu. 53-54 ↩︎
Ad rationes contrarie opinionis. Ad primam concedo totum usque ibi: “‘innascibilitas’ dicit modum habendi esse, ‘paternitas’ uero modum communicandi”. Et istud est negandum; ‘innascibilitas’ enim non dicit formaliter modum habendi esse, set modum non habendi, ‘paternitas’ uero modum communicandi non dicit, set proprietatem Persone communicantis. Set ‘uniuersalitas principii’ dicit modum habendi esse, scilicet ut in fonte, et ideo hec secundum modum intelligendi precedit utrumque, scilicet paternitatem et innascibilitatem tanquam fundamentum utriusque. Posset etiam dici quod in absolutis prius est habere esse et modum habendi quam communicare esse et modum communicandi; set in hiis que constituuntur in esse per communicare esse, sicut sunt Persone diuini, que constituuntur in esse personali per dare esse et accipere esse, non est uerum, set sunt simul secundum intellectum uerum habere esse et communicare esse, modus habendi et modus communicandi; unde preter falsitatem minoris maior etiam non est uniuersaliter uera.