Display to small
Rotate your device or try a larger display
De principio autem communicandi secus est, quia non est de ratione rei communicate quod sit a communicante producta (sic enim principium communicandi et res communicata necessario distinguuntur), set solum quod sit a pluribus habita, ita quod unus habeat ipsam ab alio. Et si quidem sit una numero que solum est communis communitate rei de qua nunc loquimur, non potest simul haberi tota et perfecte a pluribus nisi propter suam illimitationem, ita quod illimitatio rei communicate est ratio communicandi ipsam, maxime si sit communicatio naturalis et non a uoluntate mota ex aliquo fine, qualis est communicatio diuine nature, cuius sola infinitas est ratio quare ipsa ab uno habita ad aliud suppositum deriuetur. Sic igitur patet maior. Minor similiter probatur. Quod enim in generatione Filii relatio filiationis sit illud quo productio terminatur, patet sic. Illud quod in Filio est solum productum est illud quo productio Filii terminatur; set in Filio nichil est productum nisi sola relatio filiationis et non essentia, que nullo modo est producta; ex hiis autem duobus constituitur Persona Filii; ergo sola relatio est terminus productionis. De essentia autem, quod ipsa sit illud quod communicatur, planum est. Et hec fuit minor.
Sequitur ergo conclusio, scilicet quod in generatione Filii essentia potest quidem esse principium communicationis, set non productionis, cum ipsa a nullo realiter distinguatur.
De principio communicandi secus est, quia non est de ratione rei communicate quod sit a communicante producta (sic enim principium communicandi et res communicata necessario distingerentur), set solum quod sit a pluribus habita ita quod unus habeat ipsam ab alio. Et si quidem sit una numero que solum est communis communitate rei de qua nunc loquimur, non potest simul haberi totaliter et perfecte a pluribus nisi propter solam illimitationem ita quod illimitatio rei communicate est ratio communicandi ipsam, maxime si sit illa communicatio naturalis et non mota a uoluntate ex aliquo fine, qualis est communicatio diuine nature, cuius sola infinitas est ratio quare ipsa ab uno habita ad aliud suppositum deriuetur. Sic ergo patet maior.
Minor similiter probatur. Quod enim in generatione Filii relatio filiationis sit illud quo productio Filii terminatur, patet sic: illud quod in Filio est tantum productum est illud quo productio Filii terminatur; set in Filio nichil est productum nisi sola relatio filiationis et non essentia que nullo modo est producta; ex hiis autem duobus constituitur Persona Filii; ergo sola relatio Filii est terminus productionis. De essentia autem quod ipsa sit illud quod communicatur, planum est. Et hec fuit minor.
Sequitur ergo conclusio, scilicet quod in generatione Filii essentia quidem potest esse principium communicationis, set non productionis, cum ipsa realiter a nullo distingatur.