Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.1.3

Item1 nullus peccat appetendo illud quod uere bonum est, sicut nullus errat cognoscendo quod uerum est; set angelus non appetiit, nisi uerum bonum, quod obtinuisset, si perstitisset, ut Sancti dicunt; quare etc.


  1. Item … quare etc] Thom., S.th., I, 63, 1, arg. 4; cf. etiam Super Sent., II, 5, 1, 1, arg. 4 (143) ↩︎

B.II.5.1.3

Item1 nullus peccat appetendo illud quod uere bonum est, sicut nullus errat cognoscendo quod uerum est; set angelus nec appetiit nec appetere potuit nisi uerum bonum; ergo angelus nec peccauit nec peccare potuit.

Minor patet quantum ad hoc quod angelus non appetiit nisi uerum bonum, quia secundum2 Sanctos, si perstitisset, obtinuisset illud quod appetiit; set non obtinuisset nisi uerum bonum; ergo illud solum appetiit.


  1. Item … nec peccare potuit] Thom., S.th., I, 63, 1, arg. 4; cf. etiam Super Sent., II, 5, 1, 1, arg. 4 (143) ↩︎

  2. secundum … illud solum appetiit] cf. Lomb., Sent., II, 3, 4, n.11 (347,23-24) • • • cf. etiam Ans., De casu diab., 6 (243,17-28) ↩︎

C.II.5.1.2

Item nullus peccat appetendo illud quod uere bonum est, sicut nullus erat cognoscendo quod uerum est; set angelus nec appetiit, nec appetere potuit nisi uerum bonum; ergo angelus non peccauit, nec peccare potuit.

Minor patet, quantum ad hoc quod angelus non appetat, nisi uerum bonum, quia secundum Sanctos si perstitisset, obtinuisset illud quod appetiit, set non obtinuisset, nisi uerum bonum; ergo illud solum appetiit.