Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad primum argumentum dicendum quod maior propositio est falsa.
Omnis enim actio est realiter eadem cum suo termino et ideo essentialiorem habitudinem habet ad suum terminum quam ad subiectum.
Quod autem dicit auctor Sex principiorum
1 quod actio non requirit quid agat, set in quid agat, intelligendum est sic, quod actio naturalis, de qua loquimur, que habet subiectum et terminum, supponit subiectum tamquam aliquid preexistens, non autem supponit terminum, set producit.
-
Sex principiorum … in quid agat] cf. Liber sex princip., II, 21 (39,17) ↩︎
Ad primum argumentum dicendum quod minor propositio est falsa, quia creatio est possibilis, ut probatum est. Et ad probationem dicendum est per interemptionem maioris.
Omnis enim actio realiter est eadem cum suo termino uel saltem illa que est sine motu, qualis est creatio, et ideo essentialiorem ordinem habet ad suum terminum quam ad subiectum.
Quod autem dicit auctor Sex
1 principiorum
quod actio non requirit quid agat, set in quid agat, intelligendum est sic, quod actio naturalis, de qua loquimur, que habet subiectum et terminum, supponit subiectum tamquam aliquid preexistens, non autem supponit terminum, set producit.
-
Sex … in quid agat] cf. Liber sex princip., II, 21 (39,17) ↩︎
Ad primum argumentum dicendum est per interemptionem maioris.
Omnis enim actio realis est eadem cum suo termino uel saltem illa que est sine motu, qualis est creatio. Et ideo essentialiorem ordinem habet ad suum terminum quam ad subiectum.
Quod autem dicit auctor Sex principiorum
quod actio non requirit quid agat, sed in quid agat, intelligendum est sic, quod actio naturalis, de qua loquimur, que habet subiectum et terminum, supponit subiectum tanquam aliquid preexistens, non autem supponit terminum, sed producit.