Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.23

Alia 1 est opinio quod distinctio 2 attributorum secundum rationem non potest sumi nisi per comparationem ad aliquam realem diuersitatem existentem in creaturis uel possibilem. Quod probatur primo sic: differentia 3 rationis, nisi sit falsa et uana, licet 4 sit completiue ab intellectu, oportet tamen quod habeat fundamentum in re; set differentia attributorum secundum rationem non potest habere sufficiens fundamentum in natura diuina absolute accepta nisi comparetur ad realem diuersitatem que in creaturis est uel esse potest; ergo differentia attributorum diuinorum secundum rationem non potest uere sumi nisi per comparationem ad creaturas. Maior patet: ratio enim quam intellectus format, nisi fundetur aliqualiter in re, ficta est et uana. Minor probatur, quia illud quod est unitissime unum et nullo modo plura, neque actu et formaliter neque potentia seu uirtualiter, non potest esse fundamentum plurium rationum. Vnde enim fingeret intellectus ibi pluralitatem, quia nullum apparens habet ex parte rei ex quo pluralitatem concipere possit? Oportet 5 enim causam continere effectum, et fundamentum illud cuius est fundamentum, aliquo modo, uel formaliter uel saltem uirtualiter. Set natura diuina et eius attributa absolute considerata absque omni habitudine ad creaturam entem uel possibilem sunt unitissime unum et nullo modo plura, neque formaliter neque uirtualiter. Si enim nichil preter Deum esset nec esse posset, sicut attributa diuina non sunt plura formaliter, ita nec essent plura uirtualiter. Comparando autem ea ad creaturas iam sunt plura uirtualiter, quia perfectiones que diuiduntur in creaturis continentur uirtualiter in creatore. Ergo natura diuina et eius attributa absolute accepta absque omni habitudine ad creaturas entes uel possibiles non possunt esse sufficiens fundamentum pluralitatis rationum. Et sine dubio omnino uidetur rationabile quod illud quod est simpliciter et omnino unum re, si apprehendatur solum secundum rationem que competit ei secundum se et absolute, quod apprehendatur unica ratione; sic autem est de diuina essentia et eius attributis; ideo etc.


  1. Alia … creaturis uel possibilem] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 1-2 (335,8-10; 337,7-11); • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 2, 2 (29bA-30aA): «Et ideo est tertia opinio quam credo esse veram, scilicet quod ista distinctio non ab intra accipitur, sed ab extra, sive per comparationem ad extra, modo quo exponetur. Ad cuius evidentiam, sciendum quod dupliciter potest intelligi istam differentiam accipi per comparationem ad extra: uno modo quod ipsa comparatio vel habitudo ad extra sit de ratione attributorum differentium; vel secundum causalitatem, sicut de ratione creatoris est habere habitudinem ad creaturam; vel secundum similitudinem, sicut de ratione leonis prout de Deo dicitur, est habere similitudinem cum leone: et sic non dicuntur ista attributa bonus et sapiens, et consimilia distingui per comparationem ad extra. Quia sicut probat una ratio superius facta, Deus non diceretur sapiens; nisi vel quia facit in nobis sapientiam; vel quia ad similitudinem sapientis se habet: et hoc est inconveniens. Alio modo potest hoc intelligi, scilicet quod ista differentia accipiatur per comparationem ad extra, quia illud in quo attributa praedicta assimilantur analogice eis quae sunt ad extra, includitur in ratione attributorum: sicut in ratione iustitia quae in Deo est includitur quod essentia divina ex hoc habet quod est iustitia, quia est rectitudo voluntatis in iis quae sunt ad alterum; et in hoc convenit analogice iustitia divina cum creata : et sic etiam potest dici de sapientia et de aliis. Et huiusmodi ratio patet ex dictis. Nam prout patet ex dictis, differentiam rationis prout se tenet ex parte rei intellectae oportet reducere ad diversitatem aliquam realem; vel quia illa quae sic differunt, important habitudinem ad diversas res; vel quia absolute accepta, nata sunt esse diversa re: ex quod seuquitur quod unum eorum unde reale, non est necessario aliud: sicut iustitia unde iustitia, non habet necessario quod sit sapientia, licet hoc habeat unde divina essentia: non possunt autem praedicta reduci ad diversas res in Deo, nec ad diversas habitudines ad diversas res , quae includantur in ratione eorum, sicut patet de iustitia et sapientia, vel saltem de iustitia et bonitate. Et ideo oportet quod illa differentia reducatur ad diversas res in creatura cum quibus habent attributa similitudinem analogicam quantum ad id quod includunt in sua ratione absoluta, exceptis illis quae possunt reduci ad diversitatem realem personarum, de quo patebit in solutione cuiusdam argumenti facti; ita quod ipsa differentia attributorum reducatur ad differentiam realem correspondentem in creaturis; non autem quod ipsa attributa reducantur ad creaturas. Est autem sciendum quod non est idem aliquid includere in sua ratione similitudinem ad alterum, et includere illud in quo est similitudo ad alterum. Nam constat quod homo includit in sua ratione illud in quo assimiliatur equo vel asino similitudine quadam, in quantum scilicet animal, non tamen includit in sua ratione similitudinem ad illa, quia homo non dicitur animal, quia se habeat sicut equus vel asinus, quia non diceretur tunc proprie animal. Sic etiam licet attributa divina non includant in suam ratione similitudinem ad creaturam, includunt tamen illud in quo est assimilatio. Et ideo non oportet quod dicantur de Deo metaphorice, imo dicuntur de eo proprie.»; • • • Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (135-150) ↩︎

  2. distinctio … creaturis uel possibilem] cf. Thom., De uerit., 3, 2, ad 2 (105,229-236) ↩︎

  3. differentia … attributis ideo etc] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 2 (337,12-338,3) ↩︎

  4. licet … fundamentum in re] cf. Thom., Super Sent., I, 19, 5, 1, sol. (486); • • • Kobusch, “Begriff und Sache” (praesertim 141-147) ↩︎

  5. Oportet … causam continere effectum] cf. Thom., S.th., I, 105, 1, ad 1 ↩︎

C.I.2.3.16

Alia est opinio que michi uidetur uerior, uidelicet quod distinctio attributorum secundum rationem non potest sumi nisi per comparationem ad aliquam realem diuersitatem actu existentem in creaturis uel possibilem. Quod probatur primo sic. Differentia rationis, nisi sit falsa et uana, licet sit completiue ab intellectu, oportet tamen quod habeat fundamentum in re; set differentia attributorum secundum rationem non potest habere sufficiens fundamentum in natura diuina absolute accepta nisi comparetur ad realem diuersitatem que in creaturis est uel esse potest; ergo differentia attributorum diuinorum secundum rationem non potest uere sumi nisi per comparationem ad creaturas. Maior patet: ratio enim quam intellectus format, nisi fundetur aliqualiter in re, ficta est et uana. Minor probatur, quia illud quod est unitissime unum et nullo modo plura, neque actu formaliter nec potentia seu uirtualiter, non potest esse fundamentum plurium rationum. Vnde enim fingeret intellectus ibi pluralitatem, qui nullum apparens habet ex parte rei ex quo pluralitatem concipere possit? Oportet enim causam continere effectum, et fundamentum illud cuius est fundamentum, aliquo modo, uel formaliter uel saltem uirtualiter. Set natura diuina et eius attributa absolute considerata absque omni habitudine ad creaturam entem uel possibilem sunt unitissime unum et nullo modo plura, neque formaliter neque uirtualiter. Si enim nichil preter Deum esset neque esse posset, sicut attributa diuina non sunt plura formaliter, ita nec essent plura uirtualiter. Comparando autem ea ad creaturas iam sunt plura uirtualiter, quia perfectiones que diuiduntur in creaturis continentur uirtualiter in Creatore. Ergo diuina natura et eius attributa absolute accepta absque omni habitudine ad creaturas entes uel possibiles non possunt esse sufficiens fundamentum pluralitatis rationum. Et sine dubio omnino uidetur rationabile quod illud quod est simpliciter et omni modo unum re, si apprehendatur secundum rationem que competit ei secundum se et absolute, apprehendatur unica ratione; sic autem est de diuina essentia et de eius attributis; ideo etc.