Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.3.6

Secundum istum modum respondetur ad rationes in oppositum: ad1 auctoritatem HILARII quod HILARIVS locutus est extensiue accipiens substantiuum pro adiectiuo; ad2 aliud dicendum quod quicumque spirant sunt spirantes, non dicuntur autem spiratores. Licet enim uerbum resoluatur in suum participium et in nomen uerbale, tamen in participium resoluitur secundum eundem numerum, quia utrumque, tam uerbum quam participium, est adiectiuum, set in nomen uerbale, quando est substantiuum, non oportet quod resoluatur secundum eundem numerum, nisi res importata per utrumque plurificetur, quod non est in proposito. Et ideo Pater et Filius dicuntur duo spirantes, non autem duo spiratores.


  1. ad … substantiuum pro adiectiuo] Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • ap. etiam Rich. de Mediau., Super Sent., I, 11, 5, resp. (115a) ↩︎

  2. ad … autem duo spiratores] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7 ↩︎

C.I.29.3.6

Secundum istum modum respondetur ad rationes in oppositum ad autoritatem HILARII quod HILARIVS locutus est excessiue accipiens substantiuum pro adiectiuo. Ad aliud dicendum quod quicunque spirant sunt spirantes, non dicuntur tamen ‘Spiratores’; licet enim uerbum resoluatur per suum participium et in nomen uerbale, tamen in participium resoluitur secundum eundem numerum, quia utrumque, tam uerbum quam participium, est adiectiuum, set in nomen uerbale, quando est substantiuum, non oportet quod resoluatur secundum eundem numerum, nisi res importata per utrumque plurificetur, quod non est in proposito. Et ideo Pater et Filius dicuntur duo spirantes, non autem duo Spiratores.