Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.20

Ad rationes utriusque partis respondendum est quod, licet alique earum sint ad conclusionem, non tamen eam efficaciter ostendunt.

Prima enim ratio solum probat quod unum euiternum non sit mensura aliorum per se et directe sicut est causa (ad talem enim mensuram dependet mensurabile), set non probat quin sit mensura indirecte et comparatiue sicut primum in aliquo genere, ut patet ex dictis in corpore solutionis.

B.II.2.4.20

Similiter ad rationes principales utriusque partis potest responderi.

Prima enim solum probat quod unum euiternum non sit mensura aliorum per se et directe sicut causa (ad talem enim mensuram dependet mensurabile), set non probat quin sit mensura comparatiua sicut primum in aliquo genere, ut patet ex dictis in corpore solutionis.

C.II.2.5.18

Ad rationes utriusque partis respondendum est, quod licet alique earum sint ad ueram conclusionem, non tamen eam efficaciter probant.

Prima enim ratio probat quod unum euiternum non sit mensura aliorum per se et directe sicut causa. Ad talem enim mensuram dependet mensurabile, sed non probat quin sit mensura indirecte et comparatiue sicut primum in aliquo genere, ut patet ex dictis in corpore solutionis.