Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.2

Circa distinctionem istam queritur utrum potentia generandi in diuinis dicat ‘quid’ uel ‘ad aliquid’. Et uidetur quod potentia generandi dicat ‘ad aliquid’ et non ‘quid’, hoc est relationem et non essentiam. Primo sic, quia potentie 1 distinguuntur et cognoscuntur per actus; set generare in diuinis dicit ‘ad aliquid’ et non ‘quid’, alioquin conueniret omnibus Personis; ergo potentia generandi non dicit ‘quid’, set ‘ad aliquid’.


  1. potentie … cognoscuntur per actus] Auct. Ar., 6, 56 (179,88); ex Thom., Sent. De an., II, 6 (94,185) ↩︎

C.I.7.2.1

Ad secundum proceditur et arguitur quod potentia generandi dicat ‘ad aliquid’ et non ‘quid’, hoc est relationem et non essentiam, quia potentie distinguntur et cognoscuntur per actus; set generare in diuinis dicit ‘ad aliquid’ et non ‘quid’, alioquin conueniret omnibus Personis; ergo potentia generandi non dicit ‘quid’, set ‘ad aliquid’.