Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.1.7

Quod etiam sint finite, patet, quia in hoc differunt cause per se ordinate ab ordinatis per accidens, quia ordinate per accidens non sunt simul in productione cuiuslibet effectus, cause 1 autem per se ordinate simul concurrunt, ut ad generationem hominis concurrunt homo et sol, et si quid est aliud superius agens, et hoc patet ex VII Phisicorum. Si ergo cause efficientes per se ordinate essent infinite, oporteret ad productionem cuiuslibet effectus infinitas causas actu concurrere, quod est impossibile. Item inter infinitas aut esset aliqua infinita perfectione aut non. Si esset aliqua infinita perfectione, illa esset prima, quia infinitum perfectione a nullo dependet, omne autem quod habet causam priorem se dependet ab ea. Si autem esset prima, iam non essent infinite, quia in infinitis non est dare primum. Et ideo ex ipsa positione infinitatis in causis sequitur oppositum eius. Si uero nulla esset infinita, non esset processus in infinitum, quia procedendo 2 augetur perfectio, ut supra dictum fuit. Si ergo nulla causa esset infinita perfectione, non esset processus in infinitum actu in causis, et sic semper sequitur oppositum positionis. Necesse est ergo quod in causis efficientibus per se ordinatis sit status in aliqua que sit simpliciter prima, quam uocamus Deum.


  1. cause … ex VII Phisicorum] cf. Arist., Phys., II, 2, 194b13; VII, 1, 242a20-28; • • • Auerr., Phys., VII, 4 (309rA-B); • • • Thom., In Phys., VII, 2, 2 (326a-b); • • • Auct. Ar., 2, 65 (145,19) ↩︎

  2. procedendo augetur perfectio] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 1 (121,75-78) ↩︎

C.I.3'.1.7

Quod etiam sint finite patet, quia in hoc differunt cause per se ordinate ab ordinatis per accidens, quia ordinate per accidens non sunt simul in productione cuiuslibet effectus, cause autem per se ordinate simul concurrunt, ut ad generationem hominis concurrunt homo et sol, et si quid est aliud superius agens. Et hoc patet ex VII Phisicorum. Si ergo cause efficientes per se ordinate essent infinite, oporteret ad productionem cuiuslibet effectus infinitas causas actu concurrere, quod est impossibile. Item inter causas infinitas aut est aliqua infinita perfectione aut non. Si esset infinita perfectione, illa esset prima, quia infinitum perfectione a nullo dependet. Omne autem quod habet causam priorem se dependet ab ea. Si autem esset prima, iam non essent infinite, quia in infinitis iam non est dare primum. Et ideo ex ipsa positione infinitatis in causis sequitur oppositum positionis. Si autem nulla esset infinita perfectione, non esset processus in infinitum actu in causis, et sic semper sequitur oppositum positionis. Ergo necesse est quod in causis efficientibus per se ordinatis sit status in aliqua que sit simpliciter prima, quam uocamus Deum.